{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 120.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 120.5-8","ref":"120.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/120.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/120.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/120.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Sinopis autem & Amisi & Pha nariae anteriora arua ut plurimum oliueta gignunt, Oxum autem qui Bactrianam & Sogdianam di sterminat: adeo nauigatu commodum esse dicunt: ut transportata ab Idia in ipsum onera in Hyrcaniam facile deuehantur. Idem porro de locis reliquis per fluuios usque in pontum fit. Quam igitur talem circa borysthenem & maritimam Galliam reperies felicitatem? ubi ne uitis quidem nascitur: aut nata minime perficit. In iis autem qui magis ad austrum uergunt: & magis maritimis: & Bospho reis cuncta producta perficit: sed in ipsa fructuum paucitate hyberno tempore defodiunt. Crestae ue ro glaciei tales apud eos quaedam sunt. In ore quidem paludis Meoticae tanta glaciei uis est: ut quo in loco missus ab Mithridate imperator equestri pugna Barbaros in glacie hyeme superauerat: Illos eosdem nauali praelio: soluto per aestatem gelu uicerit: Eratosthenes & cuiusmodi sit scriptum illud in Aesculapii templo Panticapensium profert: de hydria erea per glaciem discissa: siquis mortalium qualia penes nos gerantur minime credit: hac inspecta noscat hydria: quam non ut pulchrum oblatum deo mu nus: Caeterum ut ingentis hyemis indicium stratius sacerdos posuit. Vbi sane neque cum Bosphoranis facienda est comparatio de dinumeratis antea locis: neque de Amiso atque sinope. Et enim temperatiores quam illi sunt quispiam dixerit. Nam Borystenenses & gallos extremos missos facile faciant. Quippe cum poene uergentes sint in idem ad Amisum: & Sinopem & Bizantium & Massiliam: qui uiciniores au stro Borystenenses & Galli tribus stade millibus & septingentis uno ore dicuntur. Deimachus autem millibus triginta ait. Siquidem assumpserint Taprobanis spacium: & torridae limites: quos non mi nus millibus quattuor posuerint: qui exterius locant & Bactra & Ariam ad locus ab torrida distantes stade militibus trigintaquattuor. quot ab aenoctiali ab Borysthenem dicit Hipparchus esse. Excident utique ad propinquiores aquiloni locos quam borysthenes & Gallia stade millibus octo & octingen tis. Quot quidem stadiis propior ad austrum aequinoctialis est: quam circulus qui torridam temperatamque terminant. Quem per cinnamiferam indiae partem maxime describi dicimus. Nos utique super Gallias plagam usque ad hyberniam: uix habitabilem esse demonstramus: quae non plus quam quinque milium est. Haec ratio circulum quendam habitabilem esse declarat: qui quam hybernia stadiis tribus millibus octingentis magis ad Aquilo nem exponitur.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 120.1-4","label":"120.1 to 120.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/120.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/120.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 120.9-11","label":"120.9 to 120.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/120.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/120.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}