{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 121.5-9","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 121.5-9","ref":"121.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/121.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/121.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/121.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Eiusdem aute ignorationis esse: di cere nullis in locis Indiae ursas occultari: neque contrarias umbras cadere: quod progredienti recte ab Alexandria millibus quinque statim obtingere incipit. Eos uero qui haec dixerunt rursus Hypparchus non bene profecto corrigit. Primum ab hyemali Tropico aestiuum assumens: Postea non existimans uti oportere teste mathematicarum rerum: homine astrologiae ignaro: sicut Eratosthene illius plaecipue te stimonium iudicante. Nec more quodam communi aduersus uaniloquos utente. Vnum enim quoddam ex argumentis est contra uaniloquentes: cum illorum sententiam qualiscumque sit nobis consonantem demonstra mus. Nunc igitur supponentes partes Indiae: maxime in austrum spectantes ad Meroen opponi: quod permulti & dixerunt & crediderunt: quae inconuenientia proueniant demonstrauimus. Postquam Hipparchus nihil huic suppositioni nunc contradicens. Postmodum in secundum commentario minime concedit. Et haec consideranda est ratio. Inquit igitur: cum in eodem parallelo circulo incentes inuicem opponantur: quandoque dem magna intersit distantia hocipsum cognosci non posse: quod loca sub eodem parallelo sint sinem climatum comparatione: quae per alterum locorum est. Philon igitur qui nauigationem in aethiopiam scripsit: solem ad Meroes clima ante quintam & quadragesimam aestiui tropici diem ad uerticem esse tradit. Vmbilici quoque: quem gnomonem uocant: rationem asserere. Ad tropicas autem & aequinoctiales um bras ipsum Era tosthenem prope Philoni concordare: Ipsum autem indiae clima tum a nullo: tum uero neque ab ipso Erato sthene tractari. Quod si utraque illic uersa (ut censent) occultatur: cum Nearcho credit non fieri posse: ut Meroe: & ipsae Indiae extremitates sub eodem iaceant parallelo. Quod si de duabus ursis disparentibus Eratosthenes pariter cum id dicentibus declaratur: quonam modo de ipso Indiae climate neque Eratosthenes nec ullus demonstrat? Haec enim de climate ratio est. Si autem non simul declarat discedat a causa Sed non utique simul declarat. Verum cum Deimachus in nulla indiae parte ursas occultari: neque contrarias umbras cadere dicat: quae suspicatus est Megasthenes imperitiam eius damnat: implicitum id putans mendacium: In quo & secundum ipsum Hipparchum manifeste. Atqui contrarias cadere umbras menda cium implicauit. Etenim nisi ipse Meroe opponitur extrema indiae magis quam Syene ad austrum exponi: con cedere uidetur.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 121.1-4","label":"121.1 to 121.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/121.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/121.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 121.10-11","label":"121.10 to 121.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/121.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/121.10"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}