{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 122.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 122.1-4","ref":"122.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/122.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/122.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/122.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Modo uero quodam & figuram uelut scientia praeditus geometrica. Terram enim indicam ex lata in acutam speciem porrigi: & rhomboidem esse: quia latera partim a marialuuntur & austrino & orientali: cum sinuosa minime ripas agat. Reliquam autem partim monte: partim fluuio. Hic etiam forma per lineam ractam: aliqua in parte seruata. Arianam ue ro tria montium habentem latera: quae ad perducendam per mutuae distantiae parallelas inter se lineas fi guram commodissima sunt. Cum autem occidentalem signis definire non habeat: quia gentes linea quadam inuicem se mutant: tamen a Caspiis portis ad extremitatem Carmaniae finiente continguas partes ad sinum quersicum manifestat hoc uero latus uocat occidentale. Versus autem indum orientale. Inuicem autem distantia idest parallela: reliqua non dicit: nec quod monte: nec quod mari: sed unum quod aquilonare: alterum uero austrinum: hunc in modum perfecta quadam forma secundum reddens sigillum: perfectius tertium sigillum plures reddit ob causas. Primam quidem dictam: quoniam quae a Caspiis portis usque in Carmaniam extat: non aperte difinita est: quae tertio ad sigillum secundum lateri conis est. Deinde quia sinus persicus in austrinum latus incidit: quod quidem & ipse dicit. Itaque necessario inductus est ipsam e Babylone lineam perinde ac rectam quandam per Susa ac persepolin: usque ad Carmaniae: & persidis terminos capere: qua emensam reperire uiam poterat quae tota paulopsurium: quam stad nouies millium extat: quod quidem australe latus uocat. Caeterum parallelum idest mutuo a septentrionali distans non utique dicit. Certum autem est quod nec euphrates quo latus desinit occiduum: per rectam simul lineam prope est. Verum e montibus in meridiem profluens: deinde per ortum: & rursus in austrum defletitur: quoad erumpat in mare. Non rectum autem amnis ostendit meatum: cum Mesopotamiae situm eloquitur: quem Tigris & Eu phrates in unum coeuntes efficiunt nauigio similem: ut inquit. Atqui neque totum occidentale latus a Thapsaco usque in armeniam dimensum habet: quod Euphrates ipse disterminat. Sed quaenta sit pars ab Armenia & montibus arcticis habere se negat: cum nondum mensurata fuerit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 121.10-11","label":"121.10 to 121.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/121.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/121.10"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 122.5-8","label":"122.5 to 122.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/122.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/122.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}