{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 123.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 123.1-4","ref":"123.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Reliquam uero non amplius: Cum igitur dicat Borea le latus tertiae particulae ut millium uiginti: horum autem parallela ab Babylone recta usque an orientis latus cum putatum est paulo pluribus nouem millibus: patet quod Babylon multoplus on stadis mille ad orientem est exposita: quam transitus Thapsaci. Dicemus autem quod siquidem in eadem meridionali recta exactae Caspiae portae caperentur: & Carmaniae ac persidis fines in rectasque decurreretur a praedicta meridionali recta: & quae ad Thapsacum & quae ad Babylonem est hoc accideret. Nam quae eiicitur par etiam foret ad sensum ei quae per Babylonem ducitur usque ad meridianam rectam ad Thapsacum. Super eam uero quae est a Caspriis portis ad Thapsacum extem ditur: adeo ut per excessum babylon ad orientem inclinatior est: quam Thapsacus: quito excedit illa: quae est de Caspiis portis ad Thapsacum: quam illa quae de Carmaniis montibus ad babylonem: sed lineam quae occiduum latus dister minat Arienaae ad meridianum iacens minime commemorauit Eratosthenes. Neque illam quam a Caspiis por tis ad thapsacum ad rectas ei quam per Caspias portas meridianam: sed eam potius quae & monte describitur. Ad qui illa ad Thapsacum ab eodem signo deducta a quo & montis linea angulum efficit, Neque alia Babylonem a Carmania ducta parallela commemorata e cum ea quae ad Thapsacum ducitur. Nec si parallela sit: non directam uero per caspias portas meridianam: nihil amplius ad computationem efficeretur. Is autem haec ex appara tu capiens: ostendensque ut existimat Babylonem secundum Eratosthenem magis quam Thapsacum ad ortum exposi tam paulo plus quam stadii mille, Rursus alio pacto fingit sibiipsi suppositu ad reliquam demonstrationem: & ait si itelligatur recta a Thapsaco ad meridiem ducta: & a Babylone ad hanc perpendiculam triangulum angulis re ctis fore constitutum ab linea ex Thapsaco in Babylonem extento latere: & ex perpendiculo a Babylone ad lineam meridianam in Thapsacum ducta ipsam per thapsacum meridiana.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 122.9-12","label":"122.9 to 122.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/122.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/122.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 123.5-8","label":"123.5 to 123.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}