{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 123.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 123.5-8","ref":"123.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Huius autem trianguli extentam re cte a Thapsaco in Babylonem locat quam quaettuor millium octingentorum esse dicit. Meridianam uero e Babylone per Thapsacum lineam perpendicularem paulo prlus quam mille. Quot erat excessus illius: quae ad thapsacum ad eandem usque Babylonem procedendo. At uero ex his & reliquam computat earum: quae ad rectam prominet quae longe amplior existit: quam quae ad perpendiculum dicta est. Huic autem addit illam quae a Thapsaco ad ursam ei icitur ad Armenios usque montes: cuius mensuratam esse partem inquit Eratosthenes: & esse mille & centum. Quod uero mensuratum non est prorsus omittit. Iste autem ad minus mille supponit: adeo ut ab ambobus simul duo millia ac centum efficiantur. Quod adiiciens ad latus in rectam trianguli usque ad perpendiculum Babylonis per multa millia distantiam computat, quam ab Armeniis montibus parallelo per Athenas: usque ad ba bylonis perpendiculum: quod in babylonis parallelo constituitur. A parallelo autem per Athenas ab Babylo nem non minus stadiis duobus millibus & quaedringentis cum totum meridianum suppoatur tot stadiis quod inquit Eratosthenes. Quod si hoc ita est nequanque forent Armeniae montes & Tauri in parallelo per Athenas ut ceset Eratosthenes. Sed multis stad millibus septentrioni uiciniores secundum eundem illum. Hinc ad usur pandum suppositionis apparationem ad rectum anguli in triangulo ordinem: & hoc capit ad id quod non conceditur: ut a Thapsaco linea ad rectum angulum extenta recta sit: usque Babylonem in staduam quaettuor millibus octi gentis, Penes Euphratem enim hanc esse uiam inquit Eratosthenes: & ad Mesopotamiam cum babylonia ingenti circulo contineri dicens: sub Euphrate ac Tigride. Maiorem autem ambitionis partem de Euphrate dicit eueni re. Recta igitur a Thapsaco ad Babylonem cum penes Euphratem existat: nequae quae tot stadiorum existeret: neque prope. Subuertitur itaque Sillogismus: siue rationatio. Atqui dictum est duabus datis lineis fieri non posse ut a Caspiis portis deducantur: una quidem ad Thapsacum: altemra uero ad montes armenios inuicem distantes a Thapsaco qui absunt a thapsaco saltem (ut inquit Hipparchus ipse) duobus millibus & centum stad utramque parallelam esse: & inter se: & cum ea quam per babylonem.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 123.1-4","label":"123.1 to 123.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 123.9-12","label":"123.9 to 123.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/123.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}