{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 125.1-5","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 125.1-5","ref":"125.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/125.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/125.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/125.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Haec autem omnia dicit non geometrica ratione arguens non ueri similiter. Haec uero & ipse in se offerens absoluitur dicens. Siquidem ad pusilla interualla existeretur argumentum danda esset uenia. Cum autem ad stadiorum milliauidetur excidens pati non conuenire. Atque illum utique ultra sta dia quaedringenta sensibiles indicare permutationes: ut per litiorum parallelum atque Rhodi. Est autem id non simplex quod ad sensum est. Sed tum in maiore latitudine tum in minore. Maiore quidem in eo ipso: cum creditur occulo uel fructibus: uel aeris temperiei ad climatum temperiem, Minore uero per istrumenta gnomonica: aut ad spe culandum partinentia. Parallelus igitur per littora gnomonis ratione acceptus: & iis quiper Rhodum est & Caria in tot stadiis sensibilem iure efficit defferentiam. Ille autem latitudine stadium trium milliu: in longitudine uero millium quadringentum terminos: pelagi uero millium triginta capiens lineam ab occidente ad aequinoctiales ortus & ad utramque partem: quaeda australia nuncupans: quaedam septentrionalia: & lateres haec appellans & sigilla cogitet quonam modo & haec dicit: & latera quaedam quidem septentrionalia: quaedam uero australia? & quo nam modo alia sane occidentalia: alia autem orientalia? & id quod permultum aberrat negligens rationem su beat. Instum est enim. Quod autem ad paululum est neque omittens redargui potest. Hic aute neutro modo ul lum ei adducitur argumetum. Haud enim eorum quam in hac latitudine sunt ulla geometrica ualere potest demon stratio. Neque ubi geometrice disserere: manifestis utitur acceptationibus: sed sibiipsi fingens. Praestat igi tur de quaerta dicere particula. Adiicit enim & de philetio: & de Menonte eisdem de causis uel similibus. hoc autem recte increpat: quod huius particulae longitudinem nominat lineam a Thapsaco usque ad aegyptum. Quemadmodum siquis descripti per parallelas lineas spacii longitudinem diametrum esse dicat. non enim eodem in parallelo iacet Thapsacus & ora Aegypti maritima: sed in multum a se inuicem distantibus. Interme dia uero ducitur quodammodo angularis & obliquam linea a Thapsaco ad Aegyptum. Ausus est autem dice re se mirari spacium sex millium stad a Pelusio ad Thapsatum: cum plura sint septem millibus.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 124.9-12","label":"124.9 to 124.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/124.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/124.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 125.6-9","label":"125.6 to 125.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/125.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/125.6"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}