{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 126.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 126.5-8","ref":"126.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/126.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/126.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/126.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Ambitum profecto esse decem millium ratiocinatur ille per rectam ad Thapsacum ex portis Caspiis. Ad ipsum uero dicemus: qui cum Eratosthenes rectam in latitudie capiat: quod geographiae proprium est: in latitudine uero & meridia nas: & eas quae ad orientalem meridianam sunt: ille arte geometrica ipsum dirigit. Et sicut aliquis per instrumen ta: caperet ununquodque horum: ipse nequaquam per instrumenta: sed per coniecturam potius accipiens. quodque per rectas: quodque per parallela, Vnum quidem hoc peccatum est. Alterum uero est ut nec ab illis iacentia interualla ipse ponat. nec ad illa adduncat argumentum: sed ad ea quam ipse confingat. Ea propter primum quidem: cum ille ab ostio ad Phasin stad octo millia interuallum esse dicat adiungatque illa: quae usque ad Dio scuriadem sunt: indeque sexcenta: & eam quae ad Dioscuriade ad Caspium est additionem dierum quique Si quispiam sane secundum ipsum Hipparchum existimat dici oportere ad stad mille. Vnde uniuersam summati computari secundum Eratosthenem millibus nouem sexcentis. Ipse igitur particus est & ait ex Cyaneis & Phasin millia quinque & sexanta esse: hincque ad Caspium alia mille ita quod secundum Era tosthenem non contingeret & Caspium & Thapsacum in eodem ensse meridiano: sed secundum ipsum. Eia igitur secundum Eratosthenem. Ouonam igitur modo huic consequitur: ut a cassio ad portas Caspias aequalem esse: ad aliam a Thapsaco ad idem signum Caeterum in secundo rursus commentario resumens eandem quaestionem de montibus circa Taurum de quibus diximus satis: transit ad septentriona les orbis terrarum partes. Dehinc dicta exponit ab Erantosthene de adiacentibus ponto locis quando quidem tria inquit promontoria a septentrione descendere. Vnum quidem: a quo Pelopennesus. secundum uero italicum: tertium autem Ligusticum. A quibus sinus dephendi & Adriaticum & Tyrrhenum. His quidem expositis uniuersaliter singula de illis dicta nititur redarguere per rationes magis geometricas: quam per orbis descriptiones. Tanta uero est erratorum in eis ab Eratosthene mul titudo: & Timosthenis in portum descriptione: quem ille super caeteros collaudat.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 126.1-4","label":"126.1 to 126.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/126.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/126.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 126.9-11","label":"126.9 to 126.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/126.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/126.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}