{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 126.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 126.9-11","ref":"126.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/126.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/126.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/126.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Discordans autem in eum plurimum arguit: ut diiudicare indignum arbitrer: illos tantopere de rebus aberrantes & Hip parchum. Etenim ille nonnulla quidem omittit errata. quaedam uero non emendat: sed tantum ar guit: quoniam falso uel repugnanter dictum est. Hoc & sortasse quispiam accusandum duxerit: quod tria Europae dicit esse promontoria: unum quidem constituens in quo est Peloponnesus: etenim aliquid habet in multas diuidendum partes. Nam & Sunium ad promontorium inclinat sicut & Laconica: cum sit non multo minus: quam Maleum ad meridiem uergens. Et sinum minime paruipendendum accipit. Et cher ronnesus Thracia ad Sunium: & Melena idest nigrum sinum assumit: & deinceps Macedonicos. Quod si hoc quidem omittamus: & ex interuallis plurima manifesta falsitate descripta egregiam locorum inperitiam argunt: quae geometricis argumentis nequaquam indigent: cum aperta sint suapte natura: & te stificari ualeant: sicuti & ex Epidanno ad sinum Thermeum excessus est super duo millia stacu: is au tem nongentum affirmat. Ex Alexandria uero ad Carthaginem supra millia tredecim: cum nouem millia non excedant. Siquidem in eodem meridiano est secundum hunc Alexandria Caria & Rho dus. Ad Carthaginem uero Porthmus idest interiacens mare. Omnes Autem sane conscentiunt e Ca ria ad Porthmum nauigationem esse plus quinque millium stadum: cum meridianus in magno quoda captus interuallo idem esse consideretur cum illo qui tanto in occidentem inclinator est: ad alium magis in orientem inspectantem: quanto Carthago in occidentem magis quam porthmus existat. In tribus autem stad millibus manifestam habet redargutionem.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 126.5-8","label":"126.5 to 126.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/126.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/126.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 127.1-5","label":"127.1 to 127.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/127.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/127.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}