{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 127.10-12","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 127.10-12","ref":"127.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/127.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/127.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/127.10.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Quisnam tempatas qua immutabiles sunt diuideret? Cum igitur non penes uniuersos sit septentrionales esse nihil esset ad argumentum. Sim penes habitatores temperatae omnes: ad quos dicitur solos temperata non utique eodem modo: sed mutari bene comphensum est Ipse atem in zonas partiens quinque ad caelestia quidem utiles esse asserit. Ex his duas circunstantes subter polos usque ad eas quae septentrionales habent tropicos: diuersarum umbrarum esse: ab aliis duabus quae deinceps sunt usque ad habitantes sub polis. Quae uero intertropicos est utrimque umbras habere. Ad humana uero has & alias duas angustas sub tropicis: ad quas mense quodam modo dimidio: sol supra uerticem est: bipartito diuisa sub tropicis. Has namque zonas proprium quidem habere: quod squalidae sint proprie: quod aridae: quod infoecundae: quod fabulosae: praeterquam Balsami: & quorundam fructuum callidissimorum inustorum Montes enim minimen propinquos esse: ut ingruentia nubila hymbres efficiant nec fluminibus perfun di. Quocirca & crispos & reflexis cornibus: & pro rectis labris & latis naribus gigni. Eorum enim extrema contrahi: & has zonas Icthiophagos: idest uictum ex piscibus captantes incolere. Quod ant haec zonarum propria sint: hinc demonstrari dicit: quod qui magis ad austrum spectant: aerem temperatiorem habeant & fructuo siorem agrum: & aquamrum abundatiorem. Caeterum Polybius sed zonas facit duas quidem ad Arctos subiacentes: quas ant inter has & Tropicos & aeqnoctialem, Facta igitur in quinque diuisio & secundum naturam & secundum terrae descriptionem dicta esse uidetur. Natura quidem & ad caelestia & ad aeris temperantiam,.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 127.6-9","label":"127.6 to 127.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/127.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/127.6"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 128.1-4","label":"128.1 to 128.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/128.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/128.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}