{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 128.8-12","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 128.8-12","ref":"128.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/128.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/128.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/128.8.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Quonam igitur modo montes in ipsis me diis collocant: nisi si insulas quasdam dicere uelint? Qualiter autem hoc geographicae particulae se habeat exterius cadit. Proponenti uero ipsam de oceano tractationem: haec indaganda fortasse praebeantur Memor autem eorum quae Africam nauibus circuisse traduntur Herodotum existimare inquit missos nonnullos a Dario circuitionem illam maris perfecisse. Heraclidem uero Ponticum in dialogo facere Magum quendam ad Gelonem profectum: qui circumnauigasse asserat: haec quidem testibus carere dicit. Et Eudoxum quendam Cyzicenum ludorum spectatorem & sacrorum delatorem in proserpinalium certamine in Aegyptum peruenisse scribit temporibus secundi Ptolaemei Euergete. Regi ant eiusque familiaribus astitisse: & maxime de superiori bus Nili nauigationibus admirabilem: de locorum proprietantibus simul & nequaum indoctum. Contigisse autem Indum quempiam Regi ab custodibus sinus Arabici deportatum asserentibus solum semimortuum naui addu ctum offendisse. Quisnam esset & unde ignorare cum eius linguam nequaequae intelligerent: eum antem quibusdam tradidisse qui graeca linguam instruerent: quae cum perdidisset narrasse: quod cum ex India nauigarer in errorem incidens has ad oras incolumis delatus esset amissis fame comitibus: relictum atem polliceri ut expeditis & promptis Regis edicto nauigationem ad Indos regeret: e quibus Eudoxus extitit. Cum atm magnis cum muneribus enauisset remeasse egregiis inuicem muneribus reuectis & aromatum & lapidum praeciosissimo rum: qui partim fluminibus cum calculis deferuntur: nonnullos effossos reperiunt humore constrictos quemad modum apud nos chrystallina: spe uero deceptum fuisse. Totum.nionus Ptolemaeum Euergetem inter cepisse: quo uita defuncto uxorem Cleopatram in regno successisse. Rursum igitur ab ea maiore cum apparatu missum Eudoxum qui reuertens uentorum impetu super aethiopiam delatus est. Ad quaedam uero appulsum loca homines ad familiaritatem allexisse tum ciborum tum uini participatione: tum caricarum massis: quorum illis inodia gentibus erat. Pro quibus quidem rebus praecepta sanitatis assequutum & uiarum deductiones: & uerba nonnulla descripsisse: summum autem prorae lignum e naufragio comparasse in quo equus erat insculptus: audisse naufragium illud fuisse hominum ab occidente nauigantium. Reuer tentem id suam ad nauigationem detulisse: incolumen in Aegyptum regressum: non quidem amplius regnam te Cleopatra: sed eius filio omnibus spoliatum extitisse: complura enim subripuisse deprehensum.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 128.5-7","label":"128.5 to 128.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/128.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/128.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 129.1-5","label":"129.1 to 129.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/129.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/129.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}