{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 130.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 130.1-4","ref":"130.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Qualiter uero rursus nauigans: aethiopiasque ab oc casu & ab ortu eiusdem linguae consonantes offendens nauigationem deinceps absoluere non concupiuit: cum adeo ad libenter peregrinadum facilis esset & parum esse speraret: quod restaret incognitum? Verum haec omittens per Bogum nauigationem concupriuit Quoniam uero modo constructas in seipsum insidias agno uit? Quid autem Bogo amplius comparabat ipsius hominis interitus? cum alioquin foras emittere lice ret: ut uero nouit insidias quomodo ad tuta sese loca fuga proripuit? Horum unumquodque cum impos sibile quidem non sit difficile sane fuit & factu perarum fortunae cuiusdem opera huic: uero prospera semper fortuna contigit inter assidua constituto discrimina. ABogo autem fugitans quonam modo in Africam rursus nauigare non formidauit eo praesertim apparatu insulam habitare instituens. Haec quidem non multum a Pytheae & Euemeri & Antiphanis uanitatibus absunt. Caeterum danda illis est uenia: qui hoc ipsum dedita opera more praestigiatorum exercent, Viro autem demonstrationum & sapientiae studioso & primis fere de partibus certanti: quisnam ueniam praestare dignum esse censebit? Haec quidem igitur non bene. Illud autem terram interdum eximi & sessiones suscipere & mutationes ex terraemotibus & reliquis huiusmodi: quot dinumerauimus etiam nosipsi sane illi recte permanet. Ad quod illud Platonis bene adiicit: quod fieri potest: & figmentum non sit de Atlantide iniula: de qua ille Solonem tradidisse refert ab aegyptiis audisse sacerdotibus: ut cum quodam tempore extitisset euanuerit. cuius magni tudo non minor Epiro. Hoc autem dicere melius esse existimat quam prout ipse: qui quam finxit eam dele uit: sicuti poeta murum Acheorum. Coniecturam autem facit de Cymbrorum & propinquorum transmigratio ne ex natali solo facta propter inundantis maris incursum non uno contingentem impetu. Suspicatur quoque orbis terrarum longitudinem septuaginta millia stad esse: dimidium totius ambitus secundum quem de prehensus est: ut dicat ab occasu aeuro nauigantem in tot millibus ad Indos peruenire posse, Conatus est autem eos accusare qui hoc modo continentes terras distinxerunt, Non autem per parallelos ad aeqnoctia lem quibus diuersitates demonstraturi erant: & animalium: & arborum: & aeriarum partium quarundam fri gidam continentium: quarundam exustam: & perinde ac zonas esse continentes terras.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 129.10","label":"129.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/129.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/129.10"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 130.5-8","label":"130.5 to 130.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}