{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 130.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 130.5-8","ref":"130.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Rursus destruit: & ut an resolutione efficitur: denuo collaudans existentem diuisionem positiuam faciens quaestionem nullam ad rem utiliter. Tales enim ordinationes ex prouidentia nequaquam conficiuntur: sicut neque gentium differentiae: neque linguae: sed a casu & fortuna & artes quoque & facultates & exercitationes ut plurimum nonnullos inchoantes obtinent: quocunque in climate. Aliquod etiam praeter ipsa climata adeo ut nonnulla locis quibuldam attributa: quaedam ex impositione: aliquaque exercitatione. Haud enim Athenienses natura intudiorum cupidi: Lacedaemonii uero nequaquam & adhuc propriores Thebani: sed consuetudine magis. Sic neque Babylonii & Aegyptii natura sapientiae studiosi: sed usu & operatione: itemque equorum boumque ac caeterarum animantium praestantiae: non solis ex locis: sed exercitatione comparantur: ille uero ista confundit. Talem autem laudans terrarum diuisionem: qualia hoc tempore sunt exemplo utitur: quod Indi ab aethiopibus disserunt qui in Africa sunt. Nam robustiores esse & aeris siccitate minus coctos. Iccirco Homerum cum omnes dicat aethiopas bipartito diuidi: hos quidem ad occidentem: alios ad ascendentem solem esse introducentemque orbem terrarum alium quem minime nouit Homerus suppositioni seruire: & sic describere oportebant inquit. Nonnulli recendente sole ueluti a meridiano declinante. Primum qui dem propinqui aegypto aethiopes & ipsi dupliciter diuiduntur. Quidam enim in Asia sunt: quidam uero in Africa inter se nihilo diuersi, Postmodum Homerus non iccirco patitur aethiopas: quod indos quoque talibus cognorat esse corporibus. Neque enim ab initio indos Homero cognotos fuisse probabile est: ubi nec Euergetes ipse per illam Eudoxi fabulam res nouit indicas: nec ad Indiam nauigandi modum: sed potius per dictam a nobis antea diuisionem. Illic autem de Cratetis descriptione iudicauimus: quia uel hoc pacto uel illo describere nihil interest. Ipse autem hoc quidem interesse dicit: melius autem esse hunc in modum transmutare: illi quidem discedente. Quid igitur hoc differt ab hoc? illi autem occidente. Nam totum spatium a meridiano ad occidentem occidens uocatur: sicut & orizontis semicirculus.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 130.1-4","label":"130.1 to 130.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 130.9-11","label":"130.9 to 130.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}