{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 130.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 130.9-11","ref":"130.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Quod etiam Aratus annotat dicens. Qua quidem extrema miscetur occasus & ortus inter se. Si utique in pictura Cratetis sic melius esse dicat aliquis: & in Aristarchi pictura oportere. Haec & in Posidonium. Nam & in singulariter dictis per multa sua conuenienter asseruntur ad propositam institutionem: quot ad terrae descriptionem attinent. Quae autem magis physica: & ad naturalem historiam pertinent in aliis consideranda sunt uel utique negligenda. Multa enim apud eum causarum expositio & Aristotelis imitatio: quod no stri deuitantur: cum tanntopere causae ipsae lateant. Polybius Europae regiones describens priscos illos omittere se dicit. Eorum autem rephensores inquirere: Dicearchum scilicet ac Eratosthenem nouissimum describendi orbis terrae tractatorem: & Pytheam a quo plaerique refutati sunt. Nam cum totam permea bilem se accessisse dicat Britanniam: cuius ambitum insulae supra quadraginta millia esse tradit, Insuper & de Thule asserit & locis illis in quibus nec adhuc terra per sese aderat nec mare nec aer: nec concretus quidam ex his aceruus maritimo pulmoni similis: in quo terram atque mare ac uniuersa in sublime tolli dicit: & hunc perinde ac cunctorum nodum esse: neque permeabilem: neque nauigabilem existentem. Illud quidem ut pulmoni similis sit uidisse quidem ineipsum inquit. Caetera uero dicta audisse: haec quidem Pytheae. Vtque hinc reuersus cunctam Oceano uicinam regionem adierit. Europae: a Gadibus usque ad Tanam: Polybius profecto & incredibile hocipsum inquit. Quonam modo enim priuatio ac paupi homini tanta peragratu & nauigatu spatia facilia forent? Eratosthenem uero dubitantem nunquod hisce fides: habenda sit: tamen de Britannia credidisse & de Gaditanis & Hispanis fiden Messenio adhibere quam huic praestat. Ille quidem uno in loco Pancheam adnauigasse dicit. Alter autem uel usque ad mundi terminos spectasse oem septentrionalem Europam: quam nec Hermae dicentiquis crederet: Eratosthenem Euemerum Bergeum appellare: Pytheae aute credere. Et quod amplius est Dicearcho minime credente. Hoc igitur nec Dicearcho quidem credente ridiculum sane.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 130.5-8","label":"130.5 to 130.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/130.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 131.1-4","label":"131.1 to 131.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/131.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/131.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}