{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 132.1-5","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 132.1-5","ref":"132.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/132.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/132.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/132.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"Diminuitur autem ab utriusque longitudine quae inter aestiuum ortum: & aequinoctialem occasum: est hanc uero preoccupat Asia ad aequinoctialem ortum semicirculo ad septentrionem uergens, Nam praeterom in rebus quarum reddi causa potest de ambitu laterum mentitur: quod Tanais aestiuo fluat ab ortu. Cuncti namque regionum peritiam habentes a septentrione in Meotin labi affirmant: adeo ut fluminis ostia & Meotidis & fluuius ipse quo ad noscibilis est sub eodem meridiano iaceant. Nec uero digni de quibus uerba fiant: qui illum ex istri regionibus originem ducere dixerunt: & ab occasu aut ani maduertentes quod eo interuallo Tyras & Borysthenes & Hypanis ingentia in portum excurrunt flumi na. Cum ille quide pari spatio distet ab istro: alii autem ab Tanai. Neque Tyre fontibus aut Borysthenis aut Hypanis prorsus inspectis. Sintque illorum cursus magis ac magins ignoti: cum magis ad septentrionem tendant. Itaque per illos in Meotin Tannain perducit: deinde reflectit in illam. Nam eruptiones in septen trionalibus paludis partibus manifestius ostenduntur. Istis autem ad orientem magnis ac magnis pertinem tibus fictus & infinitus est sermo. Commen icius similiter & infinitus illius est sermo: qui per Caucasum ad septentrionem fluere dixit: dehinc in Meotin cursum circumflectere. Nam & hoc dictum est. Ab ortu autem fluenta illius nemo tradidit. Nam si eo modo laberetur non sane e regione Nili contra flueret: nec etiam quo dammodo ad diametrum currere illum excellentiores ostendissent, Perinde ac utriusque fluminis cursu ad in cumbentem meredianum existente. Et ipsa longitudinis terrae demensio aequaliter ad meredianum distans est: cumque ista sic in longitudine extenditur: ut cuiusque longitudinem continentis eo modo capere oporteat: quae inter duos iacet meridianos: & longitudinum mensurae stationum enumerationes sunt: quas uenamur: uel per illos eundo: uel per parallelus uias uel meatus. Verum ille hunc omittens modum nouum introducit qui aesti ui ortus & aeqnoctialis medius est: quadam septentrionalis semicirculi particula. Nemo autem ad immutabilia mensuris & regulis mutabilibus utitur: nec iis quae alio atque alio dicuntur habitu ad seipsa nullam ha bentia differentiam: Longitudo quidem immutabilis & per seipsam dicitur. Aequinoctialis autem ortus & occa sus, similiter aestiuus & hybernus non perseipsum: sed quo ad nos. Nobis uero interdum alio transmeantibus: interdum alia oriendi & occidendi loca sunt: & aequinoctialia & Tropica. Continentis autem terrae eadem permanet longitudo. Tanain igitur & Nilum non sine loco exitum facere. Aestiuum autem ortum aeqnoctialem nouum.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 131.9-12","label":"131.9 to 131.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/131.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/131.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 132.6-8","label":"132.6 to 132.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/132.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/132.6"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}