{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 132.6-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 132.6-8","ref":"132.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/132.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/132.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/132.6.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Quum autem Europa pluribus promontoriis procidat melius quam Eratosthenes de ipsis dixit iste: ad nondum satis sufficienter nam ille tria inquit. Vnum ad columnas pertinens in quo Hispania: alterium ad fretum: in quo est Italia: tetrium ad Maleam in quo quae inter Adriam & euxinum gentes omnes atque Tanam sunt. Iste uero duo prima pari modo exponit: tertium uero ad Maleam & Sunium: in quo Graecia est uniuersa & tractus Illyricus: itemque nonnulla Thraciae. Quartum in quo est ad Traciam Cherronesus. in qua Sesti & Abydi sunt angustiae: eam Thraces habent. Quintum ad Cimmericum bosphoron & ostium Meotidis Pria igitur duo concedamus: simplicibus namque sinibus circundantur: unum quidem inter Calpen & sacrum promontorium: in quo Gades: & pelago inter columnas & Siciliam medio. Alterum & hoc & adriatico. Atqui iapygium promontorium superincidit biuerticem efficiens Italiam: habet autem quandam e contra manifestationem. Reliqua uaria quidem liquidius & multas in partes distincta aliam exigunt partitionem. Ipsa etiam sexpartita portionibus diuisio pariter habet similem consequenter instantiam per promontoria distincta Verumenimuero nos in cunctis particulatim & horum & aliorum: prout attinebit emendationem faciemus: quantum & in Europa & in Africae ambitu erratum est. Haec aduersus antiquiores nunc dicta satis erunt: quot adiectos testimonio nobis esse purauimus: quod iustis de causis hoc idem opus ipsi de legimus: quod tantae emendationis & additamenti prorsus indigebat. Postquam uero ad nostra contra illos uerba est contiguae nostrae pollicitationis aggressio alterum captantes initium: dicimus ei qui locorum descriptionem aggreditur necessarium esse ut plaeraque rerum naturalium & mathematicarum disputata subponat & ad illorum intelligentiam & fidem eorum quae ordine sequuntur tractatum absoluat. Etenim sermone uul gatum est: nec aedium constructorem: nec Architectum aut domicilium aut oppidum aedificare posse absque climatum caelestium partium cognitione, nisi etiam formas magnitudinesque didicerit: caloresque & frigora: caeteraque generis eiusdem: & nisi totum orbis terrae situm locaque proposuerit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 132.1-5","label":"132.1 to 132.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/132.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/132.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 132.9-11","label":"132.9 to 132.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/132.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/132.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}