{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 134.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 134.9-11","ref":"134.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/134.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/134.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/134.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"Itaque finem hic ponendum esse arbitror: paralleli autem per Byzantium & quodammodo per. Massiliam transeuntis: ut Pytheae credens inquit Hipparchus. Eandem enim ait gnomonis rationem Byzantii ad umbram quam Massiliae Pytheas dixerat. Circuli autem per Borysthenem ab hoc distantis circiter milia tria & octingenta. Asset autem ex distantia ab Massilia ad Britanniam hic incidens ipse per Borysthenem circulus ubicunque Multis autem in locis homines refellens Pytheas & istic metitus est. Nam ductam a columnis lineam ad freti & Athenarum & Rho di loca in eodem iacere parallelo a multis confessum est. Constat & lineam per medium quodam modo pelagus a columnis infretum esse, Quique maximum nauigant tractum a Gallia in Africam e sinu Gallico staum quinque millia esse: & hanc amplissimam esse latitudinem pelagi. Quocirca a dicta linea ad intimum sinum stad duo millia quingenta: ad Massiliam uero pauciora. Massiliam enim magis quam intimum sinum ad austrum procumbere, e Rhodo autem Byzantium usque stad esse millia quattuor nongentum: ut impendio ma gis sane ad septentrionem spectet is qui per Byzantium est eo qui per Massiliam. At ea intercapedo quae inde est usque ab Britanniam cum illa potest consonare quae est a Byzantio ad Borysthenem. Illinc uero quousque ad hiberniam incognitum est quantum poni possit., Neque si ulterius habitabiles partes sunt ad superius dicta curandum est. Satis enim ad cognoscendum est caperesicut in australibus regionibus: quod supra Meroen ad tria millia stadue progredienti terrae habitabilis ponere conueniebant. Non pinde ac finis iste diligentissime positus est sed proxime ad diligentiam: sic & illic non plura his: aut paulo plura supra Britanniam ponenda sunt ut millia quittuor.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 134.5-8","label":"134.5 to 134.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/134.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/134.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 135.1-4","label":"135.1 to 135.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/135.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/135.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}