{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 137.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 137.1-4","ref":"137.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/137.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/137.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/137.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Haec autem quae in ipsa sunt: dici a nobis debent: mundi uero habitabilis forma clamydis speciem prae se fert: cu ius laritudinem maximam linea per Nilum describit principium ab cinammifero parallelo capiens & ab insula exulum aegyptiorum usque ad eum quam est per hyberniam parallelum. Longitudo autem huius est linea ad rectitudi nem ab orcasum per columnas: & per fretum Siculum usque ad Rhodiam & sinum issicum penes Taurum progressa qui Asiam przonas distinguit in orientale uergens pelagus inter indos & eos quuitra Bactrianam sunt Scythas Intelligatur igitur spacium aliquod parallela designatum linea: in quo figurae clamydis facies descripta eo mod sit: quod longitudini longitudo consentiat: & pari aequalitate sic maximum: ac latitudini latitudo. Figura itaque ad clamydis speciem habitabilis orbis est, Latitudinem namque ipsius terminari diximus per ipsa paralleli latera ultia: qui partem eius habitabilem inhabitabilemque utrimque distinguit. Haec quidem fuere unum ad septentrionem per hiberniam: alterum ad torridam per cinnamiferam. Haec aurem ad ortum & occasum ex porrecta usque contra insurgentes orbis terrae partes quoddam efficient mutuis lineis spacium ad easipsas quae per se ptentrionem adiunctae sunt. In hoc autem habitabilem esse constat ex eo quod maxima ipsius latitudinis pars extra id non excidit neque longitudo. Quod uero ipsius forma clamydis speciem habet: quia extremi tates longitudinem minoribus utrinque finiant terminis. Maris autem inundatio latitudinis partes adimat Id sane uenro perspiciuum est ex ipsis qui: & orientis & occidentis tractus utrobique nauigationibus circumierunt. Nam insula quam uocamus Taprobanen in austrum longe magis quam Indiam spectantem ostendunt & habi tari & contra Aegyptiorum insulam & terras cinnamiferas attolli. Aeris enim aequalem esse temperiem Ostium quoque maris Hyrcani magis ad septentrionem uergere quam extrema ultra indos: Scythiae & adhuc amplius tractus Hyberniae. Pariter autem & de plaga trans columnas memoratur.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 136","label":"136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/136"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 137.5-8","label":"137.5 to 137.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/137.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/137.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}