{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 138.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 138.1-4","ref":"138.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/138.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/138.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/138.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Ad haec tamen & alia libenter loca proficiscuntur tam celeberrimorum operum uestigia contemplari cupientes: sicut & illustrium uirorum sepulchra: sic & iure institutarum rerum publicarum re cordationem usurpamus: quae illis in locis iam extinctae sunt. Cum eodem nos modo inuitet utilitas quo & res gestae. Id enim aut imitationis aut talium euitationis gratia sit. Primam itaque designationem repetentes dicimus habitabilem terram nostram circunfluam existentem: ab exteriore mari multos in seipsam ab Oceano sinus admittere. Quattuor autem amplissimos: e quibus aquilonaris quidem mare Caspium uocatur: quod plaerioe nuncupant. Hyrcanum. Persicus autem & Arabicus ab australi mari effunduntur: unus quidem aduersus maxie Caspio: reliquus pontico. Quartus hos magnitudie admodum supera: quem mare nostrum quod interius ap pellamus efficit: initium ab occasu & freto per Herculeas columnas accipiens: & ad orientis regiones alia la titudine longe porrectum: deinde diuisum & duos in sinus diffusioris pelagi terminatu. Vnum quidem a sinistra quem Eu xinum potntum appellamus: alterum autem constantem ex Aegyptio pelago & Pamphilio & Issi co. Caeterum uniuersi quos commemorauimus sinus ab extimo mari angusto influum aestu. Amplius aute sinus arabicus & Gaditanus per columnas: reliquae uero minus. Terra sane quae illos includit trifariam parti ta est quemadmodum dictum est. Eumropa facile plurimas cunctarum formas induit: Africae contra euenit: Asia media quodammodo am barum dispositionem habet. Oes autem ex littoribus intestinis ut multiformes sint aut non causam habent. Exterior autem exceptis iam dictis sinibus simplex est instar clamydis: ut dixi Nam reliquas in exiguo differentias omittamus. In magnis enim quod pusillum sit nihil interest, Rursus in geogra phica scientia non modo formas: & locorum magnitudines inqrimus: sed ant mutuas inter se continetias ut diximus. Et hic interiora littora maiorem qui exteriora uarietatem exhibent. Maior quoque notitia atque temperies & in urbibus & in nationibus per bonna gubernatis instituta in his magis quam in illis uersat.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 137.9-11","label":"137.9 to 137.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/137.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/137.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 138.5-8","label":"138.5 to 138.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/138.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/138.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}