{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 138.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 138.5-8","ref":"138.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/138.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/138.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/138.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Ista ciuero magis mosse concupiscimus: in quibus plures traduntur actiones: plures artes: plura regendarum uitatum instituta: aliaque quae ad comparandam prudentiam coopantur: & necessarii rerum usus ad illa nos ce ducunt: quaeqquoad perueniri potest implicitas secum habet communicationes. Haec sunt quae habitani immo uero recte habitantur. Ad omnia huiusmodi (ut dixi) nostrum mare magnam habet excellentiam. Hinc ergo exponendi ambitus suscipienda sunt primordia. Huius sinus initium esse a columnarum freto dictum etm, Latitudo eius angustissima stad circiter septuaginta traditur. Circuncirca uero angustias nauigandi stadt centum & uiginti. Distantiam littora ipsa una capiunt: sinistrum uero magis. Et aspectus ipse ingentis cuius dam pelagi apparentiam prae se fert. Et dextro quidem latere terminos habet littus Africanum Carthaginem usque. Ex altero uero littoribus terminatur Hispano & Gallico ad Narbonem & Massiliam. Dehinc Ligustico: postremo uero Italico usque in fretum Siculum, Latus autem pelagi ad ortum spectans Sicilia est: & utrique iacentia eius freta: e quibus unum ad Italiam partinens stacim septem patet. Quod autem Carthaginem spectat stad mille & quingentis. Caeterum a columnis in tretum quod septem stad dixi ducta linea: pars illius est quae ad Rhodum & Taurum ducta medium iam ductum pelagus incidit: fertur autem stadt mil. duodecies: haec quidem pelagi longitudo. Sed maxima latitudo ad stade quinque mihe sinu Gallico inter Massiliam & Narbonem ad regionem Africae oppositam. Huius autem maris partem uniuersam Africanum uocant pelagus. Quod au tem terrae opponitur parti Hispanum: partim Ligusticum: partim Sardonicum: ultimum uero usque ad Siciliam, Thyrrenum mare nuncupat. Ad littoream uero plagam Thyrrenam usque ad Ligusticam crebrae extant insulae Maxime autem Sardinia & Corsica post Siciliam: quae quidem & bonitatem & magnitudine caeteras nostras superat. Multo autem his inferiores longius in mari sitae Pandria & Pantia. At terrae propiores Athalia Planasia: aliaeque & Pythecusae Prochyta capreae Leucosia: & reliquae generis huius. Alia ex parte orae Ligusticae ante reliquam ripam usque ad columnas non multae. E quibus est Gymnesia & Bysus.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 138.1-4","label":"138.1 to 138.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/138.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/138.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 138.9-12","label":"138.9 to 138.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/138.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/138.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}