{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 141.1-5","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 141.1-5","ref":"141.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/141.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/141.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/141.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Eodem etiam mon quae ante Graeciam iacent usque in Macedoniam sibique conterminam Thraciam Eubora & scyrus & Pepethus & Lemnus & Thasus & Imbrus & samothracia & caeterae complures: de quibus singulis aperiemus. Huius autem tractus mare longitudinem habet mil, circiter quattuor aut paulo plus. Latitudinem uero ad mil. duo. Continetur autem a praedictis Asiae partibus & maritimo spatio e Sunio usque in sinum Thermeum: quia in septentrionem nauigatio agitur: & a Macedoniae sinibus usque in Cheronnesum thra ciam. Apud hanc adiacet septem stad fretum ad Sestum & Abydum: per quod Aegeum & Hellespon tus in aliud ad septentrionem effluit mare: quod Propontidem appelant: & illud in aliud quod Euxi num pontum nominant. Hunc quodammodo bimarem dicimus: ad medium nanque duo procumbunt promontoria. Vnum quidem ab Europa partibusque borealibus: alterum ex Asia huic oppositum. Vnde transitus ipse coartatur inter medius: & ingentia dumo efficiuntur maria. Europae quidem promontorium Crium id est arietis frontem appellant: alterum asiae Carambin: distant autem inuicem circiter stad duo mil, & quingenta. Spectans igitur in occasum pelagus e Byzantio usque in Borysthenis eruptiones lon gitudinem habet stad trium mihoctingentum: latitudinem uero duum millium: in quo leucali. alba ia cet insula. In orientem uero spectans parem continet longitudinem: & in angustum finitur recessum qui ad Dioscuridem pertinet ad stad mil. quinque aut paulo plura: latitudo ad stad mil. tria patet. Am bitus uero totius pelagi stad mil, uigintiquinque. Huius autem ambitus figuram arcui Scythico: cum in tenditur plaerique comparant. Neruum dexterioribus ponti partibus similem exhibent: haec est autem ab ostio usque ad Dioscuridis agri recessum annauigatio. Na excepta Carambe reliquum omne littus parum aut prominet aut recedit adeo ut rectum uideatur. Reliquae parti ipsius arcus cornu simile est quod geminas curuationes habet: quae quidem superne est rotundiorem tenet: quae uero inferior re ctiorem: sic illam germinos sinus efficere: e quibus qui spectat in occasum longe altero rotundior est supra sinum autem ad ortum uergentem Meotis palus iacet ad aquilonem stad nouem mil. aut paulo plurium circuitum habens: haec penes Bosphorum: quem Cimmericum appellant in pontum effluit. iste per Thracium in propontidem excurrit. Os enim Byzantiacum Thracium Bosphorum uocant: quod stad quattuor existit at Propontis stad mil.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 140","label":"140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/140"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 141.6-9","label":"141.6 to 141.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/141.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/141.6"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}