{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 142.1-5","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 142.1-5","ref":"142.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/142.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/142.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/142.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Romani quoque multas gentes accipientes: quae natura inhumane erant ex ipsis locis asperis importuosisque & frigidis: causaue alia male habitatis insociabiles homines inter se: multis aliis admixtis connexuerunt. Et ciuiliter quidem uiuere egrestiores: durioresque docuerunt. Quantum ue ro Europae ipsius est in plano: naturalemque habet temperiem multum adiuuat ad ista. Quandoquidem id quod est in felici regionem pacificum omne est: Et quod in tristi pugnax & uirile: accipiuntque haegentes aliqua inter se beneficia: aliae enim opem armis ferunt: aliae fructibus & artibus morumque doctria Manifesta autem sunt etiam non auxiliancium inuicem detrimenta. Habet autem superius quoddam uis arma tenentium: nisi ea ipsa multitudine superetur: adesta terrae isti etiam ultra hoc quiddam naturale bonum quod ea sane omnis planice montibusque distinguitur. Ita ut usquequaque descripribile & ciuile pugnaxque subiaceat. Plusque esse alterum id scilicet quod est pacis familiare itam ut hoc uincat ad iuuantibus etiam ducibus. Graecorum prius Macedonum uero Romanorumque posterius. Ex hoc autem & ad pacem & ad bellum sufficientissima est sibi. Etn.multitudinem pugnacem abunde hahet: & quae agros colat: & quae urbes quoque contineat. Excellit autem haec etiam fructus efferens optimos uitaeque necessarios: & metalla quaecunque sunt usui. Odores uero ad sacrificia: nenon multi sumptus lapillos ipsa ex trinsecus petit. Quarum etiam rerum inopibus nihilo deterior: quam abundantibus est uita. Similiterque pecu dum exhibens initium multarum opiam: at bestiarum habet ferarum raritatem: Ac talis quidem est natura terra ipsa in uniuersum. Particularis autem pars prima est omnium ab occasu Hispania Corio bubulo simi lis: cuius pars tanquam in colum extensa superuenit in finitimam Celticam. Sunt enim ista quae ad ortum. Hincque abscinditur laterali fine ea quae dicta est Pyrene. Est autem regio ipsa mari circunflua. Pars quidem austra lis mari nostro usque ad columnas: Reliqua uero atlantico usque ad septentrionale Pyrenes cacumen Oceano, Longitudo autem regionis huius quae quam maxima est circiter sex milium stad. latitudoque quinque milium. Post hanc est celtica ipsa ad oriente solem usque ad flumen thenum: cuius latus septentrionale brin tannico alluitur freto omni. Est etiam aequaliter insula ipsa opposita omnis omni: longitudinem quinque milium ferme continens stadiorum. Quod autem ad orientem uersum est theno flumine circumscribitur parani lelum habente riuum Pyrene. Australe uero id quod a rheno alpibus: Reliqua pars mari nostro: quo loco is qui sinus uocatur Gallicus diffunditur.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 141.10-11","label":"141.10 to 141.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/141.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/141.10"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 142.6-9","label":"142.6 to 142.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/142.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/142.6"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}