{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 142.6-9","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 142.6-9","ref":"142.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/142.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/142.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/142.6.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Inque eo Massilia & Narbo sunt sitae urbes clarissime: Est autem oppositus huic sinui ex aduerso sinus alter illi cognominis: uocatus quidem & ipse Gallicus spectans ad septentriones atque Britannicam regionem. Angustissimamque habet illic satitudinem terra Celtica Cogitur enim in Isthmum pauciorum quidem stad quam trium miiium plurium uero quam duorum. Medium autem est dorsum montanum ad erectiones Pyrenes: Cemmenus mons uocatus. Desinitque hic maxime in medios Celtatum campos. Alpibus autem qui sunt montes altissimi facientibus circumferentem lineam id quod est gib berosum ad supradictos torquetur Celtarum campos: & ad Cemmenum montem. Cauum uero ad Ligusticam & Italiam. Gentesque continet mons iste multas Celticas praeter Lygures. Hi enim alia sunt gentes: proximi uero uita. Incoluntque partem alpium connexam Apennini montibus: partemque etiam obtinent Apenninorum montium. Sunt enim isti montanum dorsum per longitudinem to tius Italiae innatam a septentrionibus ad meridiem desinensque ad fretum Siculum: Italiae autem par tes primae sunt subiecti alpibus campi usque ad sinum maris adriatici proximorumque locorum. Quae uero dehinc cacumina angusta & longa poenimsultantia. Perque ipsam (ut dixi) Italiam in longitudinem extenditur mons Appenninus ad septem usque stad milia. Latitudo uero eius est inaequalis. Facit autem Italiam penisulam Tyrthenum mare incipiens a Ligustico & Ausonium & adriaticum. Post Italiam autem? quae ad ortum reliqua sunt Europae bifariam diuiduntur Istro flumine. Fertur enim hic ab occasu in ortum: & in Euxinum pontum a sinistra relinquens Germaniam omnem incipientum in Rheno: Geticumque totum: & quod est Tyrengetarum & Bastarnorum atque Sauromatarum usque ad flumen Tanain: Lacumque Meotidem. A dextra uero Traciam omnem & Illvricum: reliquamque ultimam Graeciam. Praeiacent autem Europae insulae quas diximus: extra columnas quidem Gades & Cassiterides & Britannicae. Intra columnas uero Gymnasiae aliaeque Phoenicum insulae: aliaeque Massi liensium & Ligurum: contraque Italiam usque ad insulas aeoli: Et quaecunque circa Epiroticam regionem & Graeciam usque ad macedoniam: & Thranciam Cheronensium. A Tanaide autem atque Meotide sunt quae intra Taurum continentur: Posteaque deinceps haec quae exterius. Diuisa enim ea bifariam per Taurum montem extensum a lugis Pamphyliae ad orientale mare secundum Indos: & qui ibi sunt Scythas ea quae ad septentriones uergit pars terrae est quam Graeci uocant intra Taurum.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 142.1-5","label":"142.1 to 142.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/142.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/142.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 142.10-11","label":"142.10 to 142.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/142.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/142.10"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}