{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 145.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 145.9-11","ref":"145.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/145.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/145.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/145.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Qui nunc peritia uenandi excellentes si mulque in hoc adiuti etiam a Romanis propter studium bestiarum pugnae utrorumque sunt praeponentes be stiarum & agriculturae, Taliaque de terris dicimus: reliquum autem est de climatibus dicere. Quod & ipsum uniuersalem descriptionem formationemque hent. Incipientibus ex illis lineis quas uocauimus elementa. Di co antem eius quae definit longitudinem plurimum: atque eius quam latitudinem: maxime autem eius quae latitudinem. Qui etiam astronomicis hoc amplius faciendum est sicut Hipparchus fecit. Descripsit,n.(unt ipse ait) eas quae in caelis fiunt differentias secundum quemlibet terrae locum eorum qui sunt in nostro orbe quartarum partium constituti. Dico autem ab aequinoctiali ad septentrionalem polum. Caeterum descriptoribus terrarum. Neque eorum quae sunt extra orbem nostrum habenda est cura: neque in orbis ipsius partibus: Tales tan taeque suscipiendae sunt differentiae ciuili uiro. Sunt enim ancipites, Sed suflicit eas quae sunt insignio res atque simpliciores eorum quae sunt abeo dicenda exponerem supponentibus: ut & ille esse terrae ma gnitudinem ducenties & quinquagies millena stadia: duoque milia stadua: sicut etiam Eratosthenes tradit Non enim magna erit ab hoc differentia: & apparentia in distantiis habitationum mediis. , Si quis igi tur in trecentas & sexaginta sectiones diuidat maximum terrae circuitum septingentorum stadiorum erit unaquaeque sectio. Hac enim mensura utitur ad distantias in eo quod dictum est per Meroen me ridionali capiendo. Incipit enim ipse ab iis qui ad meridiem habitant. Semperque relinquens per septingen ta stadia consequentes habitationes supergrediens secundum dictum meridionalem conatur dicere: apud quosque apparentia. Nobisque rursus hinc est incipiendum.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 145.5-8","label":"145.5 to 145.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/145.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/145.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 146.1-4","label":"146.1 to 146.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/146.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/146.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}