{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 146.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 146.5-8","ref":"146.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/146.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/146.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/146.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Per Syenen autem parallelus: hinc quidem per Ichthyo phagorum regione secundum Gedrosiam & indicam pergit: illinc uero per australiores a Cyrenem odem quimque stadiorum milibus ad minus, Omnibus autem in medio positis: Tropicique & aequinoctialis circuli recidut umbrae ad utranque partem. Septentrionesque & ad meridiem. Eis quidem qui sunt a Syene atque aestiuo Tropi coad septentriones cadunt umbrae secundum meridiem. Vocantur autem hi quidem biumbres. Alii autem alter umbres. Est & alia quaedam differentia iis qui ad Tropicum: quam in sermone de zonis ante diximus. Est autem ipsa arenosa & battifera & arida. Australium partium abundantium aquis fructuumque foecundarum. In au stralibus autem per Alexandriam & per Cyrenen ad quadraginta stadia: ubi dies maxima est horarum solsti tionalium quattuordecim: supra uerticem fit Arcturus inclinans paulum ad austrum. In Alexandria autem Gnomon rantionem habet ad aequinoctialem umbram eam quam habent quinque ad septem: Sunt enim australio res quam Carthago mille & trecentis stadii: atque australiores Alexandria. Siquidem in Carthagine gno mon rationem habet ad aequinoctialem umbram eam: quam habent undecim ad septem. Peruadit autem hic parallelus partim quidem per Cyrenen & australiores partes carthaginis: nongentis stadiis: usque ad me diam Mauritaniam: Partim uero per aegyptum & per Coelon.i.depressam: Syriam: perque Syriam superiorem Babylonemque & Susiadem Persidem Carmaniam & Gedroliam superiorem usque ad Indicam. Circa Ptolomanidem uero eam quae i phoenice circaque Sydonem & Tyrum dies maximam est horarum solstitionalium quattuordecim cum quarta ho rae parte. Sunt autem isti Septentrionaliores quam Alexandria quidem ferme mille & sexcentis stadiis. Quam Carthago autem ferme septingentis. In Peloponneso autem & circa media Rhodiae & circa Xanthum Lyciae siue paulo australiora & adhuc Syracusis australiora quadringentis stadiis. Ibi dies maxima est horarum solstitionalium quattuordecim cum dimidia. Distant autem hi loci ab Alexandria quidem tribus milibus & sexcentis quadraginta. Pergit hic parallelus secundum Eratosthenem per Cariam Lycaoniam Cataoniam mediam Calpias: portas: Indos eos qui secundum Caucasum. In partibus au tem qui circum Alexandriam troadis secundum Amphilon & Apolloniam eam quae in Epyro: & eos qui sunt Roma australiores septentrionalioresque Neapoli: dies maxima est horarum solstitionalium quindecim. Abest enim hinc parallelus a parallelo quidem Alexandriae eius quae in aegypto septem mi lia ferme stadiorum ad septentriones.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 146.1-4","label":"146.1 to 146.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/146.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/146.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 146.9-11","label":"146.9 to 146.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/146.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/146.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}