{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 146.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 146.9-11","ref":"146.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/146.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/146.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/146.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"Ab aeqnoctiali uero supra uigintiocto milia stadiorum & octingenta stadia. Ab eo autem qui est per Rhodum tria milia & quadringeta. Ad austrum uero Byzantio & Nicea: & eis quae sunt circa Massiliam mille & quingenta: Estmpaulo septentrionalioris qui per Lysimachiam: quem dicit Eratosthenes esse per myssiam & Paphlagoniam: & per ea quae sunt circa Sinopen: & Hyrcaniam & Bactra. In eo uero qui est circa Byzantium dies maxima est horarum solstitionalium quindecim cum parte ho rae quarta Gnomon autem ad umbram habent rationem in aestiua conuersione eam: quam habent centum & uiginti ad quam draginta duo quinta deficiente parte. Distant enim hi loci a parallelo per medium Rhodiae circiter quattuor milia & nonaginta stadia. Ab aequinoctiali autem circiter triginta milia & trecenta. Nauigantibus ante in Pontum & procedentibus ad septentriones circiter mille & quadringenta stadia: dies maxima fit horarum sol stitionalium quindeci cum dimidia. Absunt.n.hi loci ex equo a polo & ab aeqnoctiali circulo. Estque his se cundum uerticem septentrionalis circulus: super quo iacet is quiem in collo Cassiepeae is qui est in cubito dex tro Persei paulo septentrionalior existens. In iis uero qui distant Byxantio ad septentrionem circiter tria milia & octingenta stadia: dies maxima est horarum solstitionalium sedecim. Fertur itaque Cassiepea in septentrionaliori. Sunt enim loci isti circa Borysthenem: & australia Meotidis. Distantque ab aequinoctiali circiter triginta quattuor milia stadiorum & centum.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 146.5-8","label":"146.5 to 146.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/146.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/146.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 147.1-4","label":"147.1 to 147.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/147.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/147.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}