{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 148.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 148.1-4","ref":"148.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/148.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/148.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/148.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Possidonius enim uulgo dici tradidit solem infinitimis Oceani littoribus maiorem occidere ingenti cum strepitu pinde ac eo in profundum incidente in illo restinguendo pelagus efferuescat. Hoc quoque mendacium esse: & illud nocte post occasum e uestigio subsequi. Haud. me uestigio uerum sensim postea: sicut & apdm alia maria magna. Nam ubi sol ad montes occidat amplius post occasum diei tempus obuenire ob diffusam circuncirca lucis claritatem, Ibi autem neque plus neque euestigio assequitur: aut adiungitur obscuritas: quemad modum & in campis solet ingentibus. Apparentem uero magnitudinis imaginem augeri in ortu: simi liter & in occasu in maribus. Cam est quia plures & humidis sursum uapores eleuantur: per quos sicut per fistulas fractus intuitus latiores suscipit imagines: ueluti per aridam tenuemque nebulam occidentem uel orientem solem siue lunam aspiciat: quando & rubicundum sydus apparet. Falsitatem uero conuicisse inquit: cum dies. xxx. Ga dibus obuersatus ipsos obseruasset occassus. Artemidorus antm solem centies ampliorem occidere asserit. Continuoque noctem occupare: ut ipse quidem perspexit. Hoc in sacro promontorio depehendi non potesti siquis sententiae eius mentem intendat. Ait enim noctu inambulare neminem. Ita neque sole occidente ullus sane inambularet mox: ut nox occupat. Quod quidem nullo alio in loco littoris Oceani euenit. Nam Gades ad oceanum sunt. Contra uero Posidonius & alii complures testimonio sunt. Continentis autem ad sacrum promontorium maritimae haec quidem principium est hispaniae lateris occidui usque ad Tagi fluminis eruptionem. Australis autem late ris initium ad alium usque fluuium Anam: & eius egressum: ab orsentalibus uero uterque partibus defertur alter quidem retro in occasum cursu elabitur altero longe maior. Verum Annas se flectit in austrum me diam inter amnes regione disterminans: quam Celtae maiori ex parte incolunt: & Lusitamorum plaerique: quos ex ulteriore Tagi regione in Coloniam Romani traduxere. In superioribus autem partibus Carpetai Oretaniq & Vettonum frequentes habitat Ager iste mediocrem feracitatem habet.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 147.8-11","label":"147.8 to 147.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/147.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/147.8"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 148.5-8","label":"148.5 to 148.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/148.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/148.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}