{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 148.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 148.5-8","ref":"148.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/148.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/148.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/148.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Reliquus ad orientem & meridien iacens si: ad uniuersum conferatur orbem: excellentissimus est ob eorum uirtutem bonorum: quae terra creat & pelagus. Hic est quem flumen Betis alluit iisdem ex locis nascens ex quibus Anas & Tagus mediae inter utrunque magnitudinis existens ab sui primordio: sicut Anas in occasum fluitans: inde in austrum de flectens in idem littus excurrit. Regio ipsa a flumine Betica uocitatur. Ab incolis autem Turdetania. Incolae uero ipsi Turdetani & Turduli appellantur. Sunt qui eosdem arbitrantur: esse sunt qui diuersos. E qui bus est Polybius qui Turdentanis Turdulos finitimos ad septentrionem esse dicit. Hoc autem in tempore nulla inter eos apparent confinia: Hi inter hispaniae populos sapientia putantur excellere: Et littera rum studiis utuntur: Et memorandae uolumina uerustatis habent. Vatum Codices: Leges quoque uer sibus conscriptas e lex annorum millibus ut aiunt. Caeteri etiam hispani usum habent litterarum: non uno quidem genere: haud enim una lingua est. haec autem plaga intra Anam ad ortum quidem usque ad Oretaniam protenditur. A meridie uero ab eius eruptione usque ad Anae maritimum tractum: & usque ad columnas. De ipsa latiore explicandum est oratione. Et de propinquioribus locis quantum ad perdiscen da regionis ingenia: feracitatemque conducit. In hanc maritimae partem & Betis & Anas erumpunt. hinc nouissima Mauritaniae plaga inter Atlanticum incidens pelagus frerum ad columnas efficit. Quo extrarium cum mediterraneo mare coniungitur. hinc & eam hispaniae partem quam Bastirani seu Bastuli uocat: incolunt: Calpe mons est: circuitu quidem non magnus admodu altitudine uero ingens & arrectus: adeo ut longi quis insulae formam praeferat. E nostro ingitur ad exterius nauigantibus marem hic ipse dexter offertur. A cu ius radicibus sita est urbs Calpe stad.xl. uetustum: & haud abiectum sane oppidum. Id superioribus annis hispanorum nauale fuit. Plaerique: e quibus Timosthenes hancab Hercule aedificatam tradidere. Qui eam cognomine heracleam superiori tempore dicit. Ostentari magnum etiam murum in circuitu & naualia.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 148.1-4","label":"148.1 to 148.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/148.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/148.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 148.9-12","label":"148.9 to 148.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/148.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/148.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}