{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 148.9-12","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 148.9-12","ref":"148.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/148.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/148.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/148.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Inde Menlaria optima habens salsamenta. Postea esse Belonem & urbem & fluuium: hinc enauigationes sunt. Maxime ad Meuritaniae Tingin & mercatura & condiendorum piscium frequentia. Fuit & Zelis urbs Tingi finitima, hanc ad ulteriorem ripam Romani Coloniam traduxere: quibusdam ex Tinge assumpti accolis: Et habitatoribus Roma eo dimissis, & urbi ipsi Iuliae lozae nomenn indidere. Postea Gades angusto discreta freto insula distans a Turdetania Calpe stad circiter. dec, &.l. seu decc, ut alii perhi bent. haecipsa insula nihil ab aliis caeteris in rebus differt. Incolarum uero in nauigando strenuitate: Et Romani populi caritate eo foelicitatis incrementique peruenit: ut licet in extremo sita orbe terrarum: uniuersas tamen nominis celebritate excellat. Caeterum de hacipsa tunc dicendum erit: quum de aliis commemorabimus, Deinde Menesthei cognomine portus est. Et ad Astan & Nabrasin aestuaria. Dicuntur autem aestuaria refertae marinis aquis conualles inundationibus pelagi per quas in mediterranea istar fluuio rum nauigantes ascendunt: ad uicina praesertim oppida. Paulo post Betis bifariam partitus erumpit. Inter cuius ostia intercepta insula stadec. siue (ut plaerisque placet) pluribus a mariuma separatur. Ibi M nesthei existit oraculum. Et Capionis turris consistit in petra: quam circuncirca pelagus alluit. Ea sicut Pharus mirum in modum ad nauigantium salutem aedificata est. Nam cum eiectus ab amnelimus uadosum reddat profundum: & latentibus sub aqua saxis locus ipse promineat: clarum aliquod in aedificandum fuit signum: his superior est Betis nauigatio: Et Ebura oppidum: Et Luciferi templum quod lucem dubiam appellant. Deinceps sunt caeterorum aestuariorum enauigationes: & cum reliquis duo Anae fluminis ostia, E quibus sursum nauigatio exhibetur. Inde nouissimum est sacrum promen Solis strepitus in occaAnas fluui","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 148.5-8","label":"148.5 to 148.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/148.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/148.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 149","label":"149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/149"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}