{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 152.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 152.1-4","ref":"152.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/152.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/152.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/152.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Iuuencas aiunt obseruare solitas quod ingruit: redeuntes spectare aquas: Et ad continentes remeare terras Igitur homines cum locorum natura percepta inundationes amnibus subseruire similiter ualentes perdi dissent urbes in illis & alia quaedam habitacula: sicuti penes fluuios condiderunt. E quibus est Asta Nabrissa Onoba Sonoba Menoba & alii plures. Excipiunt & fossae nonnullis in locis confectae: ut multis ex locis & multos ad locos: & inter se & ad externos rerum comparatio suppeditari queat. Adiumento quoque pariter confluentiae sunt ad iundantias: quas permeare quaedam inhibent telluris eminentiae & na uigandi facultatem operantur: ut ex fluminibus in increscentes maris aestus: & ex illis in flumina ad in uenenda onera: aquarum commoditas sane subseruiat. Vniuersa uero mercatura in Italiam atque Romam est columnas usque commodum habens nauigandi cursum excepto duntaxat siqua circa Euripi ipsius angustias difficultas adest. Et ad nostri maris tractum, Per tranquillum nanque clima cursus ipsi conficiuntur. Illi praesertim qui per altum mare uersatur. Id autem onerariis nauigiis mercatoriam factitantibus conducit admodum. Marini quoque uenti suum habent ordinem. Adest & pacis ipsa tranquillitas: extinctis hac tempesta te latrociniis. Vnde iis qui nunc uersantur in pelago uniuersum adest ocium. Facilis est securitas. Peculiare sane quiddam obseruandum est: ut Posidonius inquit. Quum ex Hispania retro nauigatio habenda est: quod in eo mari usque ad sinum Sardiniensem uenti spirant subsolani idest Euri qui & Etesiae dicun tur. Quapropter cum circa Gymnesias insulas circaque Sardiniam & alias Africae partens contra ipsas dis pulsus errasset, Tandem tertio uix mense transmisit in Italiam. Exportatur autem e Turdetania uinum: magna uis tritici: oleumque non modo ubertate: sed etiam bonitate praecipuum. Euehitur insuper caera mel pix & gra na purpurae & minium: sinopica terra non deterius Ligna cumulant ibi naualia ex indigena materia. Iti dem etiam sal multus effoditur: non pauca quoque salsa sunt eodem in tractu fluenta. Non pauca etiam ad aestas falsamenta condiuntur: non solum ex ea regione: sed etiam ex alio extra columnas littore quae ponticis ne quaquam inferiora dixerim. Frequens inde primum uestis ueniebat.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 151.8-10","label":"151.8 to 151.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/151.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/151.8"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 152.5-8","label":"152.5 to 152.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/152.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/152.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}