{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 154.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 154.1-4","ref":"154.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/154.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/154.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/154.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"loca aquarum indiga existens cognoscitur. Caeterum cum illic quidem minus appareat per aquatilia quaedam aurei elucent grumuli. Quod si quibus a natura negatae sint aquae: illatis rigantes aquis: dehinc splendescentem efficiunt grumulu: puteos quoque effodientes & alia per solertiam tractantes artificia: lauan dis arenis aurum excerpunt, pluresque hac aetate sunt quiaurum eruant quam qui aurum effodiant. Vnde & chrysoplysia: idest auri lauacra sunt appellata. Galli quidem digniora esse sua praedicant metalla: quae in Cinmerio monte sunt: praesertim quae ad Pyrenen uergunt. Verumenimuero quod iis e locis educitur ma gis probatum est. Inter auri micas autem quandoque dimidiae librae grummos quas pilas uocant: repertos fuisse memoriae traditum est: qui paruae admodum purgationis indigeant. Traditum etiam est scissis lapidi bus glebulas quasdam papillis mamarum similes inueniri. Ex auro autem excocto & tenaci quadam Creta repurgato purgamentum electum est. Rursus hoc excoquitur commixtionem auri atque argenti habens Argen tum quidem exuritur: caeterum aurum ipsum remanet. Forma enim facile fusilis & lapidosa. Ea propter pa leis autum potius liquefit: quoniam cum flamma mollis existat ad illud sese pariter metitur: quod & facile cedit facileque diffunditur. Carbo autem caloris uehementia liquefaciens & sublimis tollens magis ac ma gis absumit. In Erythris uero extrahitur: & prope lauatur in auleolis: uel puteus ipse mollificat: limusque hinc exhauctus eluitur. Argentarias autem fornaces excelsas efficiunt: ut fumosa illa glebarum euaporatio tollatur in altum. Grauis enim est perniciosa. Aerariae quoque effodinae uocantur & aureae. Ex quibus per con iecturas licet agnoscere: aurum inde prius effodi solitum. Ponsidonius autem cum effodiendi locos multitudinemque laudibus extollat: & eorum uirturem ab solita minime sese abstinet eloquentia. Verum diuino quo dam afflutus spiritu per ipsos agitatur excessus. Haud enim fidem inquit abnego fabulae: quod syluis aliquamdo per incendia absumptis terra ipsa auri atque argenti feracissima per noua quaedam in superficiem & in supriorem telluris faciem germina efferbuit. Montes enim omnis: & omnem tumulum materiem esse monentae: quam quaedam foelicitatis abundantia cumulauit. Quod siquis regionem ipsam inspectet inquit effluentis ubique perpetuo maturae thesauros & imperatoriae cuiunsdam maiestatis nequaquam deficiens aerarium esse dicat. Non enim diues tantummodo: sed & diuitias sufficiens & suggerens est inquit regio.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 153","label":"153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/153"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 154.5-8","label":"154.5 to 154.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/154.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/154.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}