{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 155","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 155","ref":"155","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/155","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/155.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":410,"text":"At infernum cum quos audiat tartaro: Tartarus autem Tartesso: deriuata illinc denominatione comparari potest quem subterraneorum ultimum locum esse putaue rimus. Adiecit & fabulam poeticum seruans officium: quemadmodum cum Cimerios ad septentrionem & oc casum habitantes nosset in locis ad Bosphorum sitis: eos ad infernum constituit. Forsan propter communem ali quem ritum lonum ad hanc gentem: aetate enim Homeri uel paulo ante: accessum ad Cimerios factum fuisse commemorant ad Eoliam usque & loniam. Eodem modo & de Cyaneis insulis: quaes uagas & errabun das cecinit: fabulas ex aliquae semper introducens historia. Difficiles namque petras aliquas fabulose describit: si cuti Cyaneas: unde & Symplegades.i.inuicem se concucientes nomen anssequutae sunt. Vnde & per illas laso nem cursum tenuisse posuit: Columnarumque & Siciliae fretum pro ipsarum ratione Cyanearum: quaes errabundas ap pellant insinuatum ab eo ex fabulamento quidem Tartari ad locorum Tartessi mentionem obscurioris sermonis genere: idest enigmate ad peiora quis animo traduxerit: ad meliora uero ex his considerabis. Cum eni Herculis exercitus ad haec usque loca phoeniciamque profectus esset: illorum hominum diuitias ociosamque uitam descripsit. Hi namque tantopere a Phoenicibus subiugatique fuere: ut plures Turdetaniae urbes continesque loci ab eis his habitentur amnis. Vlyssis etiam exercitus in istis constitutus regionibus & ab illo cognitus occasionem praestitisse mihi uidetur: ut ad describendam Vlyssis sicut & Troiae materiam: ex rerum euentu poetico de more animum traduxerit. Non solum enim Italiae ac Siciliae loca & aliae res quaedam talium signa prae se fe runt atque describunt. Sed etiam in Hispania urbs Vlyssea & Mineruae templum: & caetera penne uestigia i finita illius errorem & Troianum indicant bellum fuisse, Pariterque & expugnatorum & expungnantium calamitates uastitatemque commonstrant: His namque ut Cadmeiam uictoriam assequerentur obuenit. Vanstatisque eorum domibus: & paucis in singulos accedentibus exuuiis cum eis qui fuere superstites fides nulla haberetur: ex pe riculis ad piraticam conuersi sunt. Et graeci tum spoliati tum dedecore infamati: tandiu sine suis mansis se ignominiam putabant. Tum uero ad illos inanem se redire quisque turpe esse ducebat. Rursus error Ae neae & Anthenoris & Henetorum similiter & Diomedis & Menelai & Vlyssis memoriae proditus est: aliorumque complurium, Poeta igitur tot millitarum & ad ultima Hispaniae gnarus opesque & alias uirtutes intelligens: hoc enim Phoenices indicant eo in loco piorum regionem & Elysium campum esse finxit. Quo Proteus Menelaum transmissurum esse dicit, Elysium in campum terrarumque ultima tandem Dii te transmittent: stat flauus ubi Rhadamantus Existitque uiris ubi uita facillima durans. Non hyemis uis multa: niues: non ingruit hymber. Stridula sed semper zephyrorum flamina mittit Ingens oceanus senimina grata uirorum. Aeris enim salubritas & suauis zephyri spiritus eius regionis peculiaris est quae in occasum uergens","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 154.9-12","label":"154.9 to 154.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/154.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/154.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 155-2","label":"155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/155-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/155-2"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}