{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 158.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 158.1-4","ref":"158.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/158.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/158.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/158.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"beri: qui quondam omnis immanitate superare credebantur. De his quidem hactenus. Ab sacro promonto rio rursus ad alterum littoris latus initium capiunt quod spectat ad Tagum sinus est. Deinde promontorium barbarum & eruptiones Tagi in quas recti nauium cursus. Sunt autem stadia decem. Hoc in loco & maris infu siones ingruunt. E quibus una ustra stadia, cccc.extenditur ab turri iam dicta. Ea in parte aquantur εiποnλα xeiα. Tagus ad ostium latitudinem habet stad.xx. altitudinem uero per magnam: adeo ut a nauigiis millia de cem uectantibus nauigari facere possit. Superioribus autem in capis cum aestus fit duae inundationes diffunduntur ad stadic. &.l.facies extet pelagi. Reddaturque planicies tota nauigabilis. In superiore uero inu datione insula quaedam circumplectitur longitudinis stad.xxx. Latitudinis autem paulo minoris fertilis & uitibus optimis consita. Ea in monte flumini proxima iacet distans a mari stad circiter diager circuncirca bonitate conspicuus: habens aduersis aquis nauigationes admodum faciles etiam grandioribus magnum ad spacium nauibus, Reliquum uero ad cursum fluuiaticis lembis Supra Moronem etiam, prolixior est nauiga tio Brutus cognomento callecus hac urbe ad faciendas excursiones usus belligerauit in Lusitanos. Eosque denique expugnauit. Ad quorum uastationem fluminis inundationibus adortus est ut liberas nauigatio nes & commeatuum importationes haberet. Vicina uero Tago caeterorum opulentissima sunt oppida. Amnis quidem piscium feracissimus est: ostreorumque redundans. Ex Celtiberis autem originem habens per Vetrio nes & Carpetanos & Lusitanos in aequinoctialem labitur occasum: aliquantisper spatio pari ab Ana & Be ti fluuii distans. Postea se mouetur ab illis ad littus australe declinantibus: supra montes autem quos diximus. Oretani maxime uergunt in meridiem peruenientes usque ad maritimam aliqua ex parte intra columnas, Post quos Carpetani declinant ad aquilonem: Inde uettiones & uaccei: per quos Durias labitur ad Conciam urbem Vacceorum transitum habens.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 155-2","label":"155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/155-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/155-2"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 158.5-8","label":"158.5 to 158.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/158.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/158.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}