{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 159.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 159.9-11","ref":"159.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/159.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/159.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/159.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"Idipsum nonnulli Menacen opinantur: quam Phocensium ultimam urbem percepimus: quae ad occasum uergit. Caeterum ea nequaquam est. Sed enim illa longinqus distans a Calpe a fundamentis effossa iacet: graecae urbis ue stigia seruans. Malaca uero Phoeniciae ciuitatis propinquioris tenet formam. Deinde exitanorum ciui tas est: a qua salsamentaria praecipuum nomen adepta sunt. Dehinc ab dera Phoenicum ipsa etiam aedificium Superiora regionis montanae loca Vlysseam ostentant: in qua est Mineruae templum: ut autor est Po sidonius & Artemidorus & Asclepiades Myrleanus: qui in Turdetania litterarii ludi magister extitit qui de regionis illius gentibus exponendis librum aedidit. Is monumenta quaedam de Vlyssis errorem in Miner uae templo esse commemorat, Parmas suspensas Aplustria rostraque naualia. In Callecis autem quosdam ex Tet eri commilitoibus habitasse: ibique oppida fuisse: e quibus unum Hellenes. i. graeci: alterum Amphilochi nonn natum est: sicut Amphilochus eo in loco diem suu obiit: & comites in mediterranea errabundi fuere Sic etiam nonnullos herculis socios. Scriptores etiam aliquos tradidisse refert Columniam e Messana in hispa niam esse deductam, Lacones etiam Cantabriae partem tenuisse: & hic ipse & alius testis est scriptor. Illic & Ob","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 159.5-8","label":"159.5 to 159.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/159.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/159.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 160","label":"160","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/160"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}