{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 163.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 163.1-4","ref":"163.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/163.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/163.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/163.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Qui & siper se suam agerent rempublicam: communia tamen habere moenia cum Graecis tutelae gra Diopolis. tia uoluerunt. haec aut duplicata sunt medio dirimente muro. Tempore inde procedente in eadem ciuitatis gubernacula conuenerunt: Quod & in aliis multis euenit: barbaris & Graecis legibus mixtim temperatis. Praeterfluit uero amnis ex Pyrene exoriens: cuius quidem egressi Emporiensibus portum effi cit, Emporienses egregie circa colligenda lina opus agunt. Interiorem agrum: cum aliarum rerum tum ue ro sparti feracem habent. Qui uero inutilior est ac tenuis iuncum producit: ut etiam iuncarium campun appellent. Plaerique ultimas pyrenei montis partes usque ad Pompeii trophea tenent. Per quae ex Italia ad in teriorem Hispaniam pergentibus iter est maxime ad Beticam. Haec uia nunc odem mari proxima: nunc autem lon ginqua redditur: praesertim ubi spectat occasum. Ducitur autem Taraconem a Pompeianis monumentis per iun carium campum & Betterones: & Marathonium,i.foenicularium: quem a nascentibus late soeniculis: sic laBetterones tina lingua uocitant. Dehinc ex Taracone ad traiectum Iberi amnis per ciuitatem Dertossam: hinc per SaMarathoni guntum perducta & urbem Setabin sensim a mari discedit: & Spartario campo qui: sicut & alter iuncarius ita & ipse Spartarius appellatur: sese applicat. Hic autem & spatiosus & aquarum indigens implicatum Setabis sparto iuncum procreat: quod ad omnis oras: potissimum in Italiam deuehitur. Antea medium per campu Spartarius atque Egelastas uiam ipsam & longinquam & asperam esse contingebat, Nunc autem ad maritimam facampus cta est iuncarium tantummodo attingens capum: ad idemque pertendes quo prior illa: ad Clastonem scili Spartum cet & Obulconem: per quas & ad Cordubam & ad Gades uia perducitur: quae duo amplissima sunt Empe Clasto ria. Distat autem a corduba Obulco stad circiter.xxx. Ab rerum sane scriptoribus traditum est Caesare Obulco e Roma Obulconem, vii, ac.xx. die peruenisse in castra.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 162.8-11","label":"162.8 to 162.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/162.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/162.8"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 163.5-8","label":"163.5 to 163.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/163.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/163.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}