{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 165.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 165.5-8","ref":"165.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/165.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/165.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/165.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Et Castoreum quidem: non eam quam Ponticum habent uim Pontico enim proprium est: ut uenenosum sit: ut & aliis permultis. Cum Posidonius dicat: solum ex aere Cyprio la pidem Cadmiam gigni: & Vitreolum & Spodium. Peculiare uero Hispaniae esse Posidonius asserit: ut nigrae ibidem sint Cornices. Cumque Celtiberorum equi subalbi sint: si interiorem traducantur Hispaniam: colorem per mutant. Sunt autem Parthicorum similes. Nam & agilitate: & currendi dexterritate: reliquos anteire. Radicum ad tincturam idonearum copia permaxima Oliua: uitem: ficulnea: arboribusque similibus: Hispanum ad nos spectans littus abundat. Et exterius frequens est. Quibus oceani pars: Aquilonaris maxime: perper frigus indiget. Reliqua uero amplius: propter hominum incuriam: cum nulla educatione institutis sed neces sitatis magis: & brutarum animantium affectione: & deprauatis moribus uitam agant. Nisi quispiam ad educationem bonam: eos uitam degere existimet: qui ex lotio: diutius intra cloacas seruato: lauacra sibi confi ciant. Quique sibi suisque uxoribus: intritis purgamentis dentes abstergant: quemadmodum Cantabros: confinesque illis factitare fama est. Humi dormitare: Iberis Gallisque commune. Callecis deum nullum esse quidam aiunt Celtiberi & uicini sui in Boream habitantes: cuipiam deo: cuius nomen non extat: rotun da luna tpe nocturno ante fores: per omnis domos pernoctant saltus agitantes. Vettones cum primum Romanorum castra intuentes: quosdam centuriones de ambulationis causa: deflectere uiam cernerent: insanire homines suspicati sunt. Itaque eis praecedentes uiam ad tabernacula commonstrabant: perinde ac: aut fixos per quietem manere aut pugnare: necessarium arbitrarentur. Quis autem mulierum nonnullarum mundum: inter barbaricam non ponat formam: de quo mentionem fecit Artemidorus. Eas enim monilia ferrea: collo circundanta gestare refert: supra uerticem coruos incuruos habentia: & ante frontem longius incumben tes. Hos uero ad curuos uelum: cum uelint attrahunt: ut extentum faciei praebeant um braculum. Hocque magnum ducunt ornamentum. Quadam in parte tympanulum circunducitur: ad posterioresque in occipite ner uos capiti: usque ad auriculas adstrictum in altum: latumque paulatim supinatur. Alias sinciput expilatum eundare: adeon ut amplius quam frons ipsa pateat. Aliquas impolitum ad pedis mensuram in sublime stilum erigere: Cui Caesariem circuntexunt. Deinde pileo nigranti exornant.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 165.1-4","label":"165.1 to 165.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/165.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/165.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 165.9-11","label":"165.9 to 165.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/165.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/165.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}