{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 169.9-12","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 169.9-12","ref":"169.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/169.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/169.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/169.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Aliqui columnas Calpen: & abilycem opinati sunt montem ex Africa procumbentem. Quem Eratosthenes in Metagonio: Numidarum gente situm asserit. Quidam autem exiguas prope utramque Insulas: est quibus alteram lunonis Insula nuncu pant. Caeterum Artemidorus: Iunonis quidem Insulam: illius templumm appellat. Atque aliam quandam esse inquit. Neque montem Abilyca: Neque Metagonium gentem esse. Errabundos autem scopulos: atque Symplengades: horsum non nulli transferunt: eas esse columnas opinati: quas Pindarus portas Gaderides uocat: ad has nouissimas Herculem profectum esse dictitans, Verumenimuero Diacearchus: Eratosthenes: Polybius: & graecorum pluri mi: ad Euripi angustias: columnas esse manifeste demonstrant. Hispani atem & Afri: apud Gades esse inqui unt. Ex iis.n.quae circa fretum illud existant: nihil esse columnis simile. At odam alii columnias dici illas aiunt quam intra Herculis aedem in Gadibus existant. Sunt antem ex aere: cubitorum. viii. In quibus construendi templi sumptus in scriptus est. Ad quas cum perueniant: qui nauigationem absoluerint: Herculi sacra ferentes: a deo se iuuari instruuntur. Hic maris & terrae finem esse. Hunt uero similiorem: esse sermonem: etiam Polidonius arbitratur: c de oraculo: deque legatis dicta mendacium: de Phoenicum more putat esse. De legatis sane quis contra fidem: aut argumentum: neutram in partem incredibile affirmare ausit? Illud ant quippiam habet intelligentiae: non paruas quasdam Insulas aut montes: pro columnis uideri dicere: sed inuestigare: quae nam proprie columnae dicuntur. Qui sunt mundi: & habitabilis terrae: uel expeditionis Herculeae termini. Veteribus enim hic mos affuit: huius generis confinia ponere. quemadmodum Regini columellam: turrim quandam exilem: super freto locauerunt. Et huic columellae turris: quam Pelori nuncupant: e regione sita est: & quae Philenorum dicuntur arae: in media quodammodo Syrtium tellure sunt. In ipso quoque Corinthiaco Isthmo: columnam quandam locatam fuisse: memoriae proditum est.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 169.5-8","label":"169.5 to 169.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/169.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/169.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 170.1-4","label":"170.1 to 170.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/170.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/170.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}