{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 170.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 170.9-11","ref":"170.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/170.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/170.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/170.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Si tamen & horum quisquam puteorum ullam reciproca tionis suspitionem ostentat: haud sane nouimus. Quod si haec accidant ipsas inter difficilia causas accipi oportet. Nam eo modo: quo Polybius inquit: sese habere uerisimile est. Credibile etiam est: uenarum aliquas fontanarum exterius humectatas lassari: & aquis in obliquum effusionem magis praestare: quam per pristinum alueum in fontem retundere. Humectari autem inundante fluctu necessarium est. Deinde sicut athe nodorus inquit: quod circa aquarum incrementum: aut descrescentiam obuenit inspirationi: aut expirationi perquam simile uidetur. Si aliquae fluentes aquae: per alios quidem meatus effundunt effluxionem: secundum naturam in superficiem: aquarum ora fontis appellamus, Per alios uero meatus: ad maris fundum contrahunt. Illud simul extollentes in inundet. Quando uero ipsa expiratio fiat ut proprium. nunc destituat nunc repetat alueum: cum & illud reuersionem accipiat. Nescio autem quonammodo Posidonius cum Phoenices caeteris in rebus idoneos esse demonstret: hoc loco eorum fatuitatem potius quam acumen damnat. Nam dies ac nox per solis mensuratur ambitum: interdum sub tellure: interdum supra tellu Dies rem apparentis. Oceani uero motum ait syderis subire circuitum. Quendam quidem diurnum: Quer Nox dam menstruum: Quendam annuum: ut lunae contingit. Quo enim tempore ista zodiaci magnitu Oceani acdinem excedit orizontis: mare terram ascendere incipit: sensu teste: quoad in caeli medium consencessio derit, Vbi uero declinare sydus ipsum coeperit: sensim rursus pelagus reuertitur: donec occidentis si gnum Luna exuperat. Deinde tanto eadem in constantia tempore manet: quanto Luna ad ipsum coniungitur occasum: & adhuc tanto magis: quanto sub terram mota: signum ab Orizonte distet, Postea rursus ascendere: quousque sub tellurem in caeli medio sit. Deinde regredi quoad in ortum lu na sit procedens: ac signum distat ab orizonte. Consistere uero usque quo signum supra terram eleuetur: & rursus ascendere. Hanc diurnam quidem esse circuitionem asserit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 170.5-8","label":"170.5 to 170.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/170.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/170.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 171.1-3","label":"171.1 to 171.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/171.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/171.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}