{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 172.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 172.5-8","ref":"172.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/172.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/172.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/172.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Dili gentia uero caeteris concedenda. Haec igitur plaga: omni ex parte fluuiis spargitur. Cum alii ex alpibus: alii ex Cemmeno: & Pyrenae deferantur. Nonnulli etiam in Oceanum: Aliqui in nostrum pelagus erumpant, Loca uero per quae diffluunt: ut plurimum campestria sunt: tumulisque praedita: fluentisque nauigabilibus commo da. Sic autem naturae bonitatae: inuicem sese amnes habent: ut ab utroque in utrunquam mare facile sarcinae de portentur: pusillo terraestris itineris spatio: cum plurimum per amnes: aut aduerios subuehantur: aut secun dos deuehantur: Eam ad rem nonnihil excellit Rhodanus. Nam multis ex locis aquae in illum confluunt: uelu ti dictum est. Isque neno adiungitur mari: quod externo melius est: felicissimos quoque peragros huius regic nis diffluens. Narbonensis enim ora: eosdem quos & Italia fructus producit. Quod si proficiscaris ad arctos: montemque Cemmenum: oliueta ficique deficiunt. Alia uero procreantur. Viterius uero progrediens: non fa cile uitem: uuas ad maturitatem conficere perspicies. Alia uniuersa frumenta: milium: glandem: ubertim gignit. & omnis generis pecora. Nulla ipsius pars inculta iacet: excepto dumtaxat si od paludes: ac siluae coli proh beant. Atqui longe magis hominum frequentia: quam cura incolitur: aut diligentia. Et enim mulieres quidem foecum ditate: & educandi studio optime. Viri autem bellorum magis: quam agricolendi studiosi. Hac aute aetate ter rarum cultionem: depositis armis coguntur amplecti. Ista quide de tota exteriore Gallia: communia dicimus. De quae drifaria uero sic facta diuiosione: singulas repetentes partes: in figurae modum disseramus: & de Nar bonensi prino. Huius forma distantibus quodammodo inter se ad Pyrenem lineis: ab occasu describitur. Ab se ptentrione autem ad Cemmenum. Ex reliquis: autem aliam sane ad Austrum mare conficit, quod inter Pyrenem. Mas siliamque iacet. Ab oriente uero partim. Alpes & interuallum: quod inter alpes per rectam intercipitur: & radi ces Cemmeni: ad Rhodanum usque pertinentes. A quibus ad praedictam Alpium recta: directus efficitur angulus. Ad Australe autem latus: ad dictam figuram deinceps maritima iacet: quam tenent Massilienses: & Sallyi usqu in Ligures. Italiam uersus: & flumen Varum.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 172.1-4","label":"172.1 to 172.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/172.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/172.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 172.9-12","label":"172.9 to 172.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/172.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/172.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}