{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 176.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 176.1-4","ref":"176.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/176.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/176.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/176.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Super altero quidem ciuitas admodum munita: apud Narbonem sita est Blittera. Super altero autem Agatha: a Massiliensibus aedificata maritima quam dixi rgio: unum illud de effossilibus mirandum habet piscibus. Alterum longe fere mirabilius quod dicam. Nam in medio Massiliae & Rhodani ubi erumpit spatio campus est: a mari centena distans stadia Tanta enim ipsius diametro existit, cum forma constet circuli. Ab eo uero quod accidit petrosus appellatur: lapidibus qui manus impleamt plenissimus. Sub quibus gramen exoritur: a quo pecoribus pabulisuppeditatur ubertas. In medio salse sca tent: aquae: Salisque uis magna. Vniuersa circumadiacens ora: uentis exposita est. Egregie autem campum hunc Melamboriu: uentus uehemens terribilis & uiolentissimus procellis infestat. Quaedam igitur saxa di strahi uersarique tradunt. Et mortales e curribus fractos euolui. Ipsosque uentorum uioletia: & uestibus & armis nudari. Dicit igitur Aristoteles: lapides a terra motibus: quos Brastos idest ebullientes appellant eiectos in plana: & ad curua loca prolapsos fuisse. Posidonius uero lacum eum existentem fluctuatione con gelatum fuisse inquit: quapropter in plurimis dispartitum esse lapides: sicuti fluuiatilem glaream: littoreosque lapillos: leues quidem: & magnitudine pares. Causamque reddit uterque: & uerisimilis amborum est sermo Ita enim aggregatos esse lapides: non per seipsos consistere necesse est: uel ex humiditate compactos ingenti bus e saxis per tot frugmenta discretos extitisse. Eschylus uero: difficilem redditu rationem perdiscens: uel ab alio suscipiens: in fabulae locum exposuit. Prometheus namque in exponendis Herculi uiis: quae ad Hes peridas e Caucaso ducunt: apud illum sic loquitur. Ad fortem Ligurum & timoris inscium aduentabis exer citum. Vbi aperte scio: nullo de proelio: aut Clypeo lamenta emittere in transeundo. Nam ut tela te desti tuant: in fatorum lege datum est. Ibi ne lapidem quidem ullum e terra captandum habebis cum totus mollis lo cus existat. Spectans uero te opis egentem Iuppiter milserebitur: & nebulam intendens: & rotundarum hymbrem petrarum infundens solum inundabit. Quarum ope congressus: facile Ligusticum uastabis exercitum. Posidonius igitur perinde ac ipsos Liguribus iniecisse & accumulasse lapides: melius esset o Herculem tot indiguisse lapidibus dixit: tanta uero illorum multitudo innumerabili terbae necessaria fuit. Vnde qui fabulam conscripsit: quam qui fabulam abnegat: uerisimiliora dixisse uisus est.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 175.9-12","label":"175.9 to 175.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/175.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/175.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 176.5-8","label":"176.5 to 176.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/176.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/176.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}