{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 179.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 179.9-11","ref":"179.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/179.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/179.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/179.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Quaedam igitur fluenta nauigiis traiiciuntur: nonnulla pontibus: partim ligneis partim lapideis Hasce autem aquarum difficultates torrentes efficiunt: usque ad aestatem: ex Alpibus decurrentes: quom niues calore liquuntur. Viae praedictae pars compendiosa: statim per Vocontios perducit ad alpes ut diximus. Altera per Massiliense littus atque ligusticum. Ea prolixior quidem est., Caeterum faciliores in Italiam habet ascensus: cum ibi iam humiliores facti sint montes. Abest autem a rhodano nemausus centena circiter stad. Quo in tra ctu ulteriore Tarusco exiguum extat oppidulum. A Narbone uero dec, & .xx. distat: prope montem Cem menum: australe latus accipientem: usque ad promontoria. Et alii quidem dicti Tectosages: de uolcis habitant. De reliquis quidem postea dicemus. Tectosages (sic enim appellantur) Pyrenaeis propinqui sunt montibus. Paululum etiam Cemmenum attingunt ex aquilonis latere. Auriferamque colunt terram Potentia uero & hominum robore: quondam ualuisse uidentur. Adeo ut incidente seditione: mangnum e suis numerum domo eiecerint: ad eorum uero forrunas communicandas: alii aliis ex gentibus conuenere: e quibus ii sunt: qui finiti mam Cappadociae & Pamphlagoniae Phrygiam occupauerunt. Huius autem rei argumentum habemus quod hac etiam aetate Tectosages appellantur. Nam cum ternae gentes existant: una quidem circa urbem Angytam habi tans: Tectosagum dicitur. Reliquam duae sunt: Trocini. saac Toelistobosgii. Hos autem e Celticis digres sos fuisse: significat iuncta cum Tectosagibus cognatio. Quibus autem ex locis concitati fuerint: explicare non possumus. Nunc enim Trocinos: aut Toelistobosgios ullos: uspiam habitare nequaquam intelle ximus: nec intra alpes: nec extra: nec ipsis in alpibus. Eos autem loca deseruisse: propter crebras hominum expulsiones credendum est. Sicuti multis aliis obuenit: ut Brenuo qui Delphos incursauit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 179.5-8","label":"179.5 to 179.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/179.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/179.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 180.1-4","label":"180.1 to 180.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/180.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/180.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}