{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 183.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 183.1-4","ref":"183.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/183.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/183.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/183.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"habent Tarbelli: apud quos effodiendi auri summum inter omnis studium est. Escrobibus enim paululum defossis: ad manus mensuram: crustae auri reperiuntur: paruae interdum purgationis indigentes. In reliquis autem frusta & glebulae: haud magnum habentes opificum. Iterior autem & montana tellus est longe praestantior Nam ad Pyrenen Conuenorum Synclydo est ubi oppidum & Lugdunum & Onesiorum aquae calidae ad potandum opimae. Bona est etiam Psausciorum aquam. Inter Garumnam uero & Ligerim adiacent gentes quaedam Aqui tanis: Elui quidem ab Rhodano inchoantes. Post quos Vellai aliquando Aruernis commixti. Nunc sibi ipsis adstricti, Dehinc Aruerni & Limothrices & Petrocorii. Post hos autem Nitiobriges: & Cadurci & Bituriges: qui Cubi nuncupantur. Ad oceanum uero spectantes Santoni sunt & Pictones. Hi quidem (ut dixi mus) Garune accolae: Alii autem Ligeris: Rhuteni autem & Gabalies: Narbonensi terrae proximi. In petro coriis igitur: & Cubis Biturigibus: Ferrariae in oppidis sunt fabricae. In Cadurcis uero Linificinae. In Rhutenis autem argentariae uigent artes: necnon & Gabaliensibus. Eis uero & plerisque Aquitanorum romani ius latii tribuerunt: sicut & Ausciis & conuenis. Aruerni super Ligeri siti Metropolim Nemosum super amne positum habent. Hic penes Cmenabon: quod Carnuntum Emporium est: labitur ad mediam nauigationem habitatum, Fluitque in oceanum. Pristini uero roboris Aruerni ingens exhibent indicium: quod frequenntia ad uersus romanons bella gesserunt: Antea quidem millibus bellatorum ducentis. Deinde duplicatis. Tot enim contra diuum Caesarem millibus cum Vercingetorige proelium commiserunt. Cum prius aduersus maxi mum Aemilianum & Domitium Enobarbum: etiam, ccohominum millibus conflixissent. Contra Caesarem quidem circa Gergoniam: Aruernorum urbem in excelso monte sitam collatum est proelium. Postea Vercingeto rix occurrit: & pugna ad Allesiam: Mandibulae gentis oppibum: Aruernis finitimae: hoc etiam in sublimi locatum est tumulo: cirgentibus montibus & fluuiis duobus. Vbi redacto in potestatem Impratore finitum est bellum. Aduersus est maximum Aemilianum autem conflictatum est: ubi coitus est Tisaris & Rhodani. Vbi Cemmeni etiam montes rhodano propius accedunt. At uero in Domitium adhuc ad inferiora: ubi Sulga: rhodanusque commiscentur. Caeterum usque Narbonem finesque Massiliae: Aruernorum propagabatur Imperium. Subiugatisque item usque ad Pyrenaeos montes gentibus: ad oceanum: atque rhenum.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 181","label":"181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/181"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 183.5-8","label":"183.5 to 183.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/183.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/183.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}