{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 183.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 183.9-11","ref":"183.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/183.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/183.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/183.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Aduersus Eduos: & hae sane causae & fluminis contentio inimicitias auxit: qui gentem utranque dirimit: quae sibi proprium uendicat Ararin. Sibique uectigalia pertinere certat. Hac uero tem pestate cuncta romano subiacent Imperio rhe no autem uicina omnium primi colunt Etuatii: quibus fluminis origo uicina est: in Diaduella me te: hic Alpium pars est. A quo Aduas fluuius in contrarium fluit: ad interiorem Galliam: Lacum im plens Larium: Cui proximum conditum est Comum. Dehinc in Padum confluit: de quibus postea dicemus. Rhenus quoque magnas in paludes: Lacumque magnum effunditur: quem Cereti: & Vindoli gi proprius attingunt. Alpinorum plerique: & Transalpinorum nonnulli. Huius loci longitudinem stad sex milium esse Asinius asserit. Quod non ita est: sed recto cursu paulo plus dimidio est. At enim mille pro pter anfractus addita satis haberent. Nam & cellerimus est. Quo circa nec pontibus iungi licet: & a montibus defluens supinus: reliquum cursum per plana agit. Quonam igitur pacto permanere potest: celer atque uiolentus: si supinae illius eleuationi longos multos anfractus adiuxerimus? Ei autem duo tradit ostia: eos accusans qui plura dicant. Istae quidem simul & sequena aliquod profecto: non tamen tantundem telluris ambiunt. Vter que autem in septentrionem ab austro labitur. Ipsisque occurrit Britannia: Rheno quidem propius. Adeo ut Cantium eius insulae orientale promontorium aspectet. Longius atm paulisper Sequana. Hoc sane in io co diuus Caesar: britanniam ad nauigaturus insulam, classe aedificauit. Sequanae spacium quod nauiga tioni patet: ad onera capienda: ex quo Arar ingreditur: paulo minus est quam ligeris atque garumnae.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 183.5-8","label":"183.5 to 183.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/183.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/183.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 184.1-4","label":"184.1 to 184.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}