{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 184.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 184.1-4","ref":"184.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"A Lugduno atem usque ad Sequanam: spacium est mille staduam. Ab ingressu Rhodani uero usque lugdunu. minus quam bis tantum inte rest. Eluetios magnam auri uim possidere traditur. Qui cum cimbrorum opes cernant: nihilominus ad la trocinandum studia conuerterunt, E quibus cum tres nationes existerent, duae per militiam deletae sunt. E reliquis tamen locis: quanta prognatorum fuerit multitudo: bellum aduersus diuum Caesarem gestum maxime de clarauit. In quo circiter hoinum, ecco.milia interierunt. Reliquos ad milia, viii. saluos emisit: ne Ger manis finitimis desertum agrum sineret, Post Eluetios sequani, & mediomatrici: Rhenum incolunt: In qui bus Tribocchi natione germani: relicto natali solo: Rhenoque traiecto sedes posuerunt. In sequanis uerc mons est Oeurassus eluetios sequanosque discernens, super eluetios & sequanos: & edui: & Lingones: in occasum uergentes. habitant. Super mediomatricos Leuci: & quaedam Lingonum portio. Inter Ligerin & Sequanam fluu um trans Rhodanum. atque Ararin gentes ad septentrionem adiacent Allobrogibus & Lugduni incolis uici ni. Horum illustrissimi sunt Aruerni & Carnuti. Per utrosque delatus Liger amnis: in Oceanum effluit: A galliae fluminibus: ad Insulam britanniam uicenum: ac tercentum stadiorum, Nam qui per maris reflexum a uespera re funduntur: postridie octauam ad horam ad insulam applicant. Post Mediomatricons autem atque Tribochos. Triusgri Rheno adiacent: apud quos Romani Imperatores contra Germanos belligerantes: hac tempestati pontem aedificant. Loca haec tras Rhenum incolebant Vibii: quos ad interiotem theni ripam traduxit Agrip pa: nec inuitos quidem Contigui Triusgris sunt Neruii: & hi quoque natio germanica Nouissimi ad utranqu fluminis ripam habitant Menapii: his per paludes: & nemora domus sunt. Non procerae quidem materiae: sec densae & dumosae. Secundum istos Sugambri Germani consistunt. Huic fluuiatili regioni toti supereminent Germani alteri: quos Sueuos appellant: quai potentia & hominum frequentia: reliquos antecellunt. A quibus cie cti in interiorem nunc Rheni partem confugerunt.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 183.9-11","label":"183.9 to 183.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/183.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/183.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 184.5-8","label":"184.5 to 184.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}