{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 184.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 184.5-8","ref":"184.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Alii quoque per alia loca: potentatu ualentes manent: bellorum incendia excipientes: semper cum primi in perniciem tracti sint. Ex treuiris autem & Neruiis: senones: & Rheni sua in occasum habent domicilia. Insuper & Atrebati: & Leburones. Caeterum Menapiis ad mare pro ximi sunt Morini & Belloaci: & Ambiani: & suesiones. & Caleti: usque ad sequanae amnis exitum. Mori norum ager: & atrebatorum: & leburonum: & Menapiorum est perquam similis, sisua enim est sane procerarum arbo rum: permagna quidem uerum haud magnitudine tanta: quantam rerum scriptores tradidere: stapi milibus quaeternis Eam uero Arduennam uocitat. At cotra bellorum impetus: spinosos dumorum ramos inuicem texentes: irru ptiones occludunt: nonnullis in locis etiam uallos defigentes: in interiora sese ipsi excipiunt: profunda passim inhabitantes nemora: per paludes quaesdam paruas tenent inulas. Abundantibus itaque hymbribus: tutissima ha beant receptacula. Arescentibus uero locis inditionem facile redigebantur. Caeterum his amnis omnes intra Rhe num incolentes per pacis ocium Ronano obediunt Imperio, Circa Sequaenam fluuium sunt & Paresii: qui in ipsi fluuio Insulam habent: urbemnque Lucotociam: & Meldi: & Lexouii: Oceanmo uicini. Super omnis autem eius tractus inco las: Rheni dignitate praecellunt. Ipsorum Metropolis Duricortora: frequentissima habent ciuitatem: Ronanos accipientes ductores. Post iam dictos populos: reliquam belgarum est natio ad Oceamum. E quibus Veneti sunt: qui aduersus Caesarem nauali certam ie contenderunt, li enim emporio freti: prati erant Caesaris cursum in Bri tanniam interrumpere: quos haud difficulter superauit: non utique rostratis usis nauibus. Eorum namque naues lignorum crassitudie erant confectae. Sed uentorum impetu in se delatas Ronani milites excipiebant: falcatis hanstis Carbasa diuellentes. Obuentorum enim uiolentiam: ex alutis consuta erant. Pro rudentibus quoque ca thenas intenderant. Lata uero faciunt tabulata. Proras pupesque celsas e querna materia. Cuius abun dans illis est copia. Id autem perper maris aestuaria. Quocirca tabularum iuncturas strictim non conserunt. Sec rarius hiantes dimittunt: quas idem Algis constipat: ne ligna caloribus interremulcandum aperiantur. Sunt in Algae natura humidiores Ouercus autem arida: omni carens pinguedine. Hos ego Venetos esse opinor: a quibus ueneti sinum colentes Adriaticum: in coloniam deducti sunt. Reliquen.fere omnes in Italia Galli: transalpina Gallia commigrarunt: sicuti Boii & Senones. Verum propter nominis similitudinem.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 184.1-4","label":"184.1 to 184.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 184.9-11","label":"184.9 to 184.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}