{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 184.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 184.9-11","ref":"184.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Paphlagonas esse dictant. Haec autem non affirmauerim. De huius enim generis rebus ipsa satis est coniectura. Sismii inde sunt: quos Pytheas Timios nominat. Hi procumbens admodum in Oceanum promontorium habi tant. Non tantum tamen: quantum: & ille & illius sequuti fidem tradidere. Quae locum autem inter Sequanam & Ligerin gentes tenent: eae partim Sequanis: partim Aruernis propinquae sunt. Vniuersa uero natio: quam haec aetas Gallicam: uel Gallaticam nominat: martis studio: & animorum ardet impetu: conscerendae pugnae alacritate impigra. Alioquin simples: & nulla morum malignitate degens. Ea propter si quae eos irritet: adunati pugnas pariter ineunt. Aperti quidem: nihilque praemeditati. Vnde contra se mi litare uolentibus: mansueti atque tractabiles fiunt. Nam quo in tempore: & quo in loco: quaque ex oc casione: quispiam illos lacessierit: eos in discrimen paratos habuit: praeter uim & audaciam: nullum ad proelia ferentes adiumentum. At enim persuasione adducti: utilitati facile cedunt: unde ad studia & discipsinas animos applicant. Ex corporum autem magnitudie: ipsa uis inest. Ex gentium uero multitudine: in unum ex facili frequentes conueniunt: simplicitate atque rigore attracti: propiquis maxime condolentes: quos per iniuriam uiolatos uiderint. Hoc uero tempore cuncti pacem agitant subi iecti & ad Romanorum edicta uiuentes: a quibus in potestatem redacti sunt, Caeterum antiquis ex tem","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 184.5-8","label":"184.5 to 184.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/184.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 185","label":"185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/185"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}