{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 196.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 196.1-4","ref":"196.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/196.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/196.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/196.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Vna igitur forma Italiam omnem geometrica ratione complecti: haud in procliui est Atque extremitates illius in Austrum: & Hibernos ortus excurrentes: triangulas esse commemorant, Eius uer ticem ad Euripum Siculum produci. Basin autem Alpes habere. Concedere uero latus alterum in freto finiri Sicu lo: & Tyrrheno allui pelago. Caeterum formam rectis descriptam lineis proprie triangulam appellant. Hic autem Ba ses: & Latera rotunda sunt. Quod si concedendum esse dixeri: lineae circularis formam esse ponendum est: Ba sin inquam & latera. Concedatur & Lateris huius obliquitas: quae uergit in ortum, reliquam minus apte dixerunt: cum latus unum a sinu Adriatico usque in fretum praesupponant. Latus autem absque angulo lineam appellamus. Absque angulo uero est: cum partes aut inuicem non uergunt: aut non multum. Verum ab Arimino ad lapygiam extremitatem: & ab Siculo freto ipso: ad extremitatem eandem: permultum inclinantur. Eundem in modum se harne arbi tror & sinus adritici Latus: & lapygiae. Cum,n.inuicem concidat ad Arimini & Rauennae locos: angulum efficiunt. Si autem nequanquae angulum efficiunt Circunferentiam saltem efficiunt non exilem. Quapper si hoc unum latus existit: haud sane ecta est e sinu ad lapygiam nauigatio. Reliquum uero his ex locis ad fretum latus alterum describit: ne hoc quidem rectum. Sic quaedrangula potius qui triangulam figuram esse diceres, Caeterum nullo pacto triangulam: nisi uelis abunti. Verum confiteri praestat: quod figurarum quae geometrica ratione mensurari nequeant: non facile circunscribi traditio potest. Particulatim uero hunc in modum dicere possumus: quod inferior Alpium pars curua & sinuosa est conuitates in Italiam uersas habens. Ipsius autem sinus partes mediae ad Salassos existunt. Extremitates uero conuersionem habent. Hinc quidem usque ad sinus Adriatici ultimas oras. Hinc ue ro ad maritimam Ligurum regionem: usque ad Genuam Ligusticum emporium: ubi rupes Apennini alpibus copu lantur. Continuo autem subiacet non mediocris quidem campus: latitudine ac longitudine sane pero stade coduumque mi lium, Latus eius in meridiem spectans: & Venetorum littore clauditur: & montibus Apenninis: Ariminum & An conem peruenientibus. li enim a Liguria inchoantes: in Tusciam irrumpunt: angusta dimittentes littora. Dehinc ubi paulatim mediterraneam in regionem successerint: cum ad Pisanum consistat agrum: in ortum: Adriaticum sinum conuertuntur: usque ad Arimini & Anconis loca per lineam rectam: Venetorum sese littoribus applicantes. Cisalpina igitur Gallia hisce terminis includitur, Littoris quidem longitudo ad, ccc.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 195.10-12","label":"195.10 to 195.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/195.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/195.10"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 196.5-8","label":"196.5 to 196.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/196.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/196.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}