{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 199.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 199.9-11","ref":"199.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/199.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/199.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/199.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"De Diomedis autem potentatu hoc in mari: & Diomedeae testantur insulae: & quae in Daunia gente: & circa equestre agros memoriae prodita sunt: de quibus quoad historiae utile futurum est: scriptis aperiemus. reliqua uero permulta fabulis uulgata: uel ficta alium in modum absint. Sicuti quae ad Phaethontem & sorores Heliades: in populos conuersas arbores: circa amnem Heridianum: qui nullibi ferrarum existit: cum uicius pado dicatur. Itemque ferentes elestra insulas: ante amnem Padum iacentes. in quibus & Meleagrides sint. Horum enim nihil in locis ipsis extat. In Venetis sane quidam Diomedi insignes existunt honores. Nam candidus illi immolatur equus. Duo praeterea luci monstrantur: alter lunoni argiuae: alter Dianae Etoliae dicat. Insuper fa dulantur: In hisce lucis feras ita mansuescere: ut cerui lupis aggregentur. Aduentantiumque hominum eas manus demulcentes pati. Quod si quas canes insectentur: ubi huc confugerint: ab insectatione cessare. Fama uero est: celebrem admodum fuisse quempiam: qui in faciendis uadimoniis: studio non mediocri tene retur: qua ex re: & hominum iocis carperetur. Is igit in uenatores fertur incidisse: qui irretitum haberent Lupum Et illis per iocum rogitantibus: uellet ne pro lupo uadem se constituere? ut illata ab eo damna persolueret. Sic e retibus baeluam dimissuros. Fideiubere sese confessus est. Emissum deinde Lupum per magnum equanrum ar mentum agitantem: nullo notatum cauterio ad fideiussoris stabulum adduxisse. Eum recepta gra: equambus api notam inussisse: & inde lupiferas nominasse: uelocitate magis quam pulchritudime praestantes. Cuius succes sores & signum & nomen equae uem generi seruasse. Vtque solis eis stirps ipsa legitine perduraret: faeminam nullam alienare consuesse, Eqnam hic praecipue celebritatis progeniem extitisse. Hac uero tempestate (ut diximus) omnis huiusmodi rei defecit exercitatio. Post Timauum. Istrorum usque polam: littus est: quam Italiae adiacet.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 199.5-8","label":"199.5 to 199.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/199.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/199.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 200.1-4","label":"200.1 to 200.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/200.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/200.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}