{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 200.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 200.5-8","ref":"200.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/200.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/200.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/200.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Cliterna: Forum Cornelium: Fauentia: Cesena: Isapi fluuio propinqua: & Rhubiconi. Haec proxima sunt Arimino. Est autem Ariminum Vmbrorum colonia: sicut & Rauenna. Ve rum utraque Romanos accipit inquilinos. Habet autem Ariminum portum: & eiusdem nominis Amnem. E Placentia Ariminu staqe sunt millie, &, cec. Supra Platentiam uero ad Cottute confinia: intra miliaria sex: & .xxx urbs Ticinum est: & simili uocabulo praeterfluens. Amnis padum ingrediens. Habet & tractus ille Clasti dium: atque Darthonem & aquae distanti pusillum in transitu, Recta uero ad Ocelum uia praeter Padum: ac Duriam flumen est magna ex parte limosa: complurimis alios habens fluuios. Quorum Druentia miliaria cir citer. Ix. habens. Hinc aipes iam & ager Gallicus. Ad montes autem Lunae incumbentens urbs est Luca: ubi ple rique uicatim habitant. Regio tamen probitate uirorum floret: & robur militate hinc magnum educitur: Et equi tum multitudo: ex quibus senatus militares capit ordines. Est autem Dartho ciuitas insignis: & men tione digna: medio inter placentiam & Genuam itinere iacens ab utraque, cccc. distans stad: Hac in uia es Custodia & Lellia. Ex Placentia uero Ariminum distantia dicta est. Sed Rauennam per padum nauigatio est dierum duorum noctiumque totidem. Magna intra padum pars paludibus obtinebatur: per quaes Hannibal magnis difficultatibus iter fecit in Thusciam. Caeterum Scaurus deductis ex pado usque in Parmensium agrum fossis nauigationibus commodis paludes ipsas exiccauit e campis. Per placentina siquidem arua Trebia padum influens: aliique item complures ante fluuii: ultra modum plennius stagnant. Hic ille Scaurus est: qui per pisas & Lunam usque Sapatios uiam strauit Aemiliam: & hinc per Darthonem. Alia uero est Aemilia: quae per Flam niam excipit. Eodem enim in consulatu. M. Lepidus: & C. Flaminius collegae fuerunt, Victores autem Liguru strauere. Hic quidem Flaminiam e Roma per Thusciam & Vmbriam usque Ariminum: alter reliquam porro usque Bononiam: & ex ea in Aquileiam: prope alpium radices: ducto o gyrum circa paludes opere. Huius regionis ter minus monstratus est. Quam Cisalpinam nuncupamus Galliam. Ad reliquam Italiam & montes Apennini Thu sciae imminentes: & Esis amnis: & postremo Rubicon: utrique Adriaticum intrantes pelagus.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 200.1-4","label":"200.1 to 200.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/200.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/200.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 200.9-11","label":"200.9 to 200.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/200.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/200.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}