{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 203.8-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 203.8-11","ref":"203.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/203.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/203.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/203.8.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Quod ibi efficere fas non fuit: pace facta in amiciciam populi romani summis receptus honoribus: donisque magnificentissimis abscessit: Haec quidem de thuscorum claritate, Quid insuper Ceretanorum gesta? Nam & capta urbe Roma redeuntes Gallos in Sabinis aggressi bello ar misque fuderunt ac debellarunt: & quae illi ab libentibus acceperant spolia Romanis: ab inuitis ipsi irripue runtur. Praeterea eos qui ad se capta Roma confugerant: saluos protexerunt. Simul & aeternum: ac in extinctum ignem: Sacerdotesque Vestales. Romani igitur propter malignos reipu. Gubernatores non satis illis grae memoriam tenuisse uidentur. Nam data ciuitate minime illos inter ciues scriptos retulere: Alios quinim mo quibus ius ipsum aequabile conicatum non erat: ad Caeretanorum exterminabant tabulas. Haec autem ciui tas magna inter Graecos gloria: cum hominum fortitudine: tum uero iustitia claruit. Nam cum potentissima esset: ab latrociniis prorsus abstinuit. In Pythii Apollinis templo Agillinorum nominato: positus est Thesau rus. Nanquae nunc Cere dicitur: quondam nominabatur Agilla. Eaque a pelalgis e Thessalia profectis condita fertur Ceterum Lydis quos mutato uocabulo Tyrrhenos uominabant: aduersus Agillinos belligerantibus: murum subiens quidam urbis nomen percontabatur. Cui e muro Thessalus quidam pro responso: Salutem renuntians Chere.i.salue inquit. Thusci bonum hoc accipientes omen: captam urbem: submutato uocauere no mine. Verum tam splendida: tanque gloriosa quondam ciuitas: Vixdum hac aetate ur bis uestigia seruat. Vi cina sane magis fulgent balnea: meliorum probitate hominum: quae uulgo Ceretana uocantur: propter eos qui ad ea: curandae ualitudinis gratia proficiscuntur. Enimuero Pelasgos gentem uetustissimam: per uniuersam graeciam: praesertim Eolicam: Thessaliae excelluisse: cuncti ferme confitentur. Eos originem ab Arcadibus ducentes: uitam militarem delegisse: auctor est Ephorus. Ad quam uitae institutionem: cum permultos conuertissent: idem omnibus uocabulum imptisse. Vnde & apud graecos & apud alios: quoscunque adiisse contigit: ingentem consecuti sunt gloriam. Na & Homero teste Crete coloni fuere, Vlyxes enim Penelopen alloquens: alis inquit aliorum permixta lingua est. Sunt Achaei. Sunt Cretenses magnanimi. Sunt Cydones trifaria genus Doricum: diuique Pelasgi. Argos quoque pelasgicum: Thessalia dicitur. Inter eruptiones penaei: & Ther mopylas: usque ad motanum pidi tractu. Quoniam & istorum locorum pelasgi existunt. louem Dodoneum quoque ipse poeta pelasgicum nominat. Rex o luppiter Dodoneae pelasgicae, Plerique & gentes Epiroticas appellaue re pelasgicas: taqui illuc usque extantes.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 203.4-7","label":"203.4 to 203.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/203.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/203.4"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 204.1-4","label":"204.1 to 204.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/204.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/204.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}