{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 204.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 204.5-8","ref":"204.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/204.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/204.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/204.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Nam cum mari uicina incumbat effossio: facile lapides euehuntur: quos e pelago subuehendos: Tiberis excipit. Ae dificiis quoque materiam: Laquearia. sidirecta: & procera thuscia abude suppeditat. Quam confestim e modn tibus fluuius deducit. Inter Lunam & Pisas: Macrae tractus est: quo thusciae atque Liguriae termino: ple rique scriptores usi sunt. Pisae ab iis conditae sunt pisanis: qui e peloponneso cum Nestore aduersus. Ilium mi litarunt. Renauigantes autem errore disiecti: Hi quidem Metapontum: Alii uero pisanum tenuerunt agrum. Cum cti pylii uocati. Duos autem inter amnes sitae sunt: in ipsorum congressione: Arni. siatque Esaris: quorum alter ex Arretio multus delabitur: non tamen integer: sed trifariam diuisus. Alius ex Apennino, Confluentibus autem il lis unum in alueum: adeo mutuo tolluntur altius impetu: ut qui in amborum ripis extent: inuicem inspicere sese nequeat. Quo fit nt e mari aduersis nauigari fluminibus necenssario non possint. Spacium autem aduersae nauigationis stad est circiter.xx. Traditum est in fabulis: tum primum hi amnes e montibus ferri coeperunt. Cum ab indigenis uetarentur: ne inunum confluentes agros demergerent: Pollicitos esse regionem minime demer suros: fidemque seruasse. Ciuitas autem ipsa felix quondam fuisse uidetur. Hoc autem tempore: non sane ignobilis aut obscura est: propter frugum copiam: saxorum opera naualem materiam: qua priscis amnis ad maritima utebantur discrimina, Et enim inter Etruscos belsi gloria excellebant. Irritabant eos improbi uicini Ligures: late ri semper ihaerentes. Nunc uero plus in aedificandis Romae domibus: uillarumque magnificentiis consumitur: qui bus regiae ritu persarum apparantur. Volaterranus ager mari alluitur. Hoc autem modo aedificatum est oppi dum. In profunda ualle sublimis & praeceps undique colli extat. Cuius in uertice planicies est: in quae sita ipsius sunt urbis moenia. Ad quam stadt. xv.ascensus est. E cuius basi rupes tota ardua atque difficilis est. Hic e tyrrhenis plerique constiterunt, Et ex proscriptis a Sylla: qui quaettuor militum complenter ordines biennio: per ob sidionem pressi: tandem per inducias discedentes: locum illum reliquaerunt. At populonia in sublimi locata paro montorio: in mare praerupto: Cheronnesi faciem habet.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 204.1-4","label":"204.1 to 204.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/204.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/204.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 204.9-11","label":"204.9 to 204.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/204.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/204.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}